Monday, July 31, 2023

1590: Speech by Mufti against war

 Nicolai Isthuanffi Pannonii, Historum de Rebus Hungarics

Liber XXVII

source at Google Books


Pace cum Perfis factâ, eâque obsidibus præcipuis stabilita, Murates exercitum tot annorum laboribus & ærumnis fessum quiete & otio recreare, dimissisque ad suas stationes militibus,vacationem dare constituit.  Nec deerant præcipui ex Purpuratis, quorum numerum auxerat, qui id imprimis necessarium esse arbitrarentur, acut exequeretur, rectissimis consiliis suadere contendebant. Verùm Sinanus, qui sublato nuper è medio & strangulato Ferhate amulo ad clavum & gubernacula imperii fedebat, ac lentum & pacatum Muratis ingenium fallacibus & subdolis consiliorumsuorum rationibus, quò volebat impellere poterat, bellum in Europam transferendum, ac Polonos aut Venetos, aut certè Pannonios armis lacessendos & compescendos differebat.

Quibus tametsi pacem concessam esse non iret inticias; illa tamen ab iis crudeliffimis in Turcicam ditionem factis excursionibus identidemviolaretur, ut nuper Bendiria & Cosso urbes à Cosacis improviso impetu captæ atque direptæ: ab Ungaris autem multa Turcarum millia ad Cacerlacum & Sixonem, captis præcipui nominis præfectis, & in his Mahmuto Alipassa filio,regii fanguinis adolefcente, cujus casum mater infelix quotidie deplorabat, ad internecionem cæfa teftarentur; & Cæsar ad mittendum munus honorarium jam à biennio intermillum, quamquam fæpiùs folicitatus adduci nondum potuiflet. Venetorum autem arrogantiam minimè ferendam, qui certum quendam, non quidem magni momenti censum, sed tamen qui jam a multis annis pro Corcyræis solvendus fuisset, in hunc usque diem singulari contumaciâ denegare non dubitassent. 

Erant qui huic sententiæ multis rationibus obliquè contrairent, nec exercitum multis laboribus & diuturno bello fatigatum, majoribus periculis temerè objiciendum existimarent; quòd Polonos atque Ungaros, si societate initâ communibus viribus bellum propulsaturi forent, non fine aperto discrimine sustineri posse dicerent; quandoquidem illi trajecte in Valachia finibus Istro, per apertos & planos Bulgaria campos in Thraciam, & ad usque Imperii sedem Constantinopolim irrumpere, ac ferro & igne terrorem circumferre poffent. Venetorum verò vires levibus de causis minimè irritandas, qui quum divitiis & classibus maximè valeant, tura verò si potentiam cum Hispano & cæteris Principibus conjungant, ut bello Cyprio fecissent, verendum esset, ne nimis ancipiti rerum eventu cum iis dimicandum foret.  Variantibus in hunc modum sententiis vilum Murati fuit, ut priùs quàm de summa consultationis deliberaret, Muphti summo superstitionis Mahometana antistiti in consilium adhibito, ea ordine referrentur, quo salvis auspiciis & religione maturè omnia terminari possent.  Qui quum in Divanum, quo nomine publicum à Turcis concilium vocatur, acceffiffet, aliorumque fententias referenibus scribis didiciffet, in hunc modum loqutus esse sertur.


[Start of speech]

Si Principibus & Imperatoribus nostris, quorum opes in excelso sunt, in usu fuisset adversus hos aut illos Reges aut populos pro arbitratu & libidine, non maturo consilio ac ratione bellum suscipere, ac fortunæ temeritati, quæ ut plurimum vitrea fragilisque est, rerum summam committere, supervacane nunc de iis rebus disceptatio instituta esse videretur.  Verùm postquam considerandum semper & prudenter dijudicandum censuererunt, quâ rerum opportunitate, quibusnam hostibus, quo ordine, quibusnam de causis bella inferenda essent, in deliberando quidem maturis consiliis, in aggrediendis verò expediendisque rebus celeritate ac constantia, indomitisque viribus arma tractârunt.

Quibus etiam summæ prudentia, & expediti roboris artibus & adminiculis ab Oriente ad Occidentem admirabili virtute & gloriâ innumerabilia trophaa ex diversissimis orbis terrarum nationibus & ingentes victorias pepererunt, Imperiumque longè latèque productum, postremò in hac urbium Regina Constantinopoli selicissimè condiderunt.”  Eorum sequutus morem potentissimus Imperator noster, qui nunc rerum potitur (cujus ut unicus dies concedentibus Superis in millenos extendatur, precor) Persas Deo & hominibus invisos, nostræque religionis impios desertores, armis perdomitos pacem petere coëgit; eamque ipsis, uti planè victis & sub jugum missis ita concessit, ut conditiones vel non satis æquas accipere, easque obsidibus è regio fanguine progenitis firmare sunt coasti.  Nunc utrùm victori exercitui quies & otium detur, vel bello in Europam adversus Christianos translato, his aut illis rationibus, Regibus aut populis provinciisque arma inferantur, in quæstionem & disceptationem vocari animadverto. Mihi quidem five externas, five domefticas res confidero, pace nihil æquius, nihil cutius esse videtur: scio enim Imperatori nostro magnas opes, virorum, armorum & auri satis elle; nec ea aut talia eum ad prædam minus æquè ab aliis contra fas & jus petendam stimulare, nec esse opus ut audendo & fallendo, bellaque ex bellis serendo magnus aut clarus evadat, eâque consilii importunitate ærarium, opes, copias viresque exhauriat.  Si vicissim exterorum Regum & Principum conditionem procul ambitione ac avaritia, procul privatis studiis contemplemur, neque eâ re, qui bellum gerendum suadent, homines scelestissimi satis causæ habent, cur tam atrox & crudele facinus designent.  Nam quum illi ferè omnes, qui nostris finibus, quacunque spectemus, attigui sunt, amicitiam noftram colere, & imperata facere non abnuant, iniquum sanè, & præter recti verique fidem videtur, quæsitis ultro belli causis, per scelus & invidiam eos exagitare, & invictos exercitus temerariis & ancipitibus periculis objectare, quorum exitus incerti indeterminatiq; sunt.  

Gallorum & Anglorum Principes amices habemus, eorumque legasos quotidie hic a cernimus. Veneti pacem nobifcum habent, eamque colunt, & ex eorum quæstu & negotiatione commerciifque non parum commodi ærario quotannis infertur.  Cæsar Romanus habet suum in hac porta, ut vocamus, legarum, isque munus honorarium utriusque anni brevi huc allatum iri promittit; ita ut pro ea re digladiandum, aut armis contendendum nequaquam existimaverim.  Polonorum Rex paucos ante dies munera planè regiahuc misit, & se amicitiam pacemque nobiscum inviolatam servaturum, & Cosacorum contumelias nobis injussu suo illatas nacta occasione ulurum pollicetur.  Quâ ergò tantâ tamque effrenatá quorundam libidine incitati amicis & confoederatis, qui nullam violandi juris & æqui occasionem præbuerunt, arma & iniquam bellum inferamus?

Quid si nos violato jure gentium, ruptis induciis bellum primi susceperimus,DEO Opt. Max. & Mahometis nostri numine irato, primi etiam à fortuna deserti, amissis exercitibus (quod omen proculabsit) meritas poenas luemus?  Numina enim ruptores foederum, & maximè impios aversantur, & flagitiosorum tam in hac vita,quàm post obitum acerrimi vindices futuri funt. 

Itaque jam mihi senecta ætate non aliud quàm felicitatem, ac faustum & diuturnum imperium Principi nostro potentissimo optanti, & nostræ inconcussæ religionis placitis consilia expromenti, ea est mens & sententia, ut pax omnibus iis, quibus semel concessa est, inviolata conservetur, quamdiu illi nihil, quod contrà esse possit, admittant, ficuti hactenus minimè admisisse constat; neque dolo malo excogitatis in speciem causis, quæ nullom pondus habeant, iniquum bellum cuipiam inferatur.  Quod ad me attinet, ego meâ & sacrorum nostræ legis, quibus præsum, auctoritate usus, omnibus illis, quicunque diversum suaserint, aut fecerint, sive ii Purpurati, sive præfecti ac copiarum ductores, live togati, aut cujufvis mortalium generis fuerint, communione & commercio hominum, & aquâ & igne interdicam; animas verò diris cacodæmonibus apud inferos ætemis ignibus excruciandas tradam & devovebo. 

[end of speech]


Hac Muphtis oratione magno silentio auditâ, Purpurati, & quotquot aderant Turcanum primores, sed ipse ante alios Sinanus, qui auctor belli & concitator erat, magnopere commoveri visi sunt, vel eo præcipuè nomine, quòd ejus tam gravi & concitato sermone disserendis verba ab ipao Murate è conclavi, cujus fenestella prætorium, in quo consultatio erat, respiciebat, audita esse non dubitarent. Soluto concilio Sinanus Muphtim honoris & venerationis causâ in convivium vocavit, quod illi supremum fuit. Et cùm eum in se, uti rebatur, infensiùs loquurum, graviter indignéque vir ambitiosus & crudelis tuliffet, fed profunda ac cæca dissimulatione in præsens devorasset, venenum inter epulas ei clam præbendum curavit, quo tabetactus, antequam suasores & auctores belli excommunicare posset, è medio tolleretur.  Et tanta ejus five de industria, sive casu in eum modum temperati vis ac enecandi facultas fuit, ut quanquam postintervallum aliquod vires & effectum exerere debebat, tamen cum post convivium gravato torminibus stomacho equum poposciliet, quo domum veheretur, à gradibus atrii ufque ad fores ædium, qua in plateamaperiebantur, progredi nequiverit, quin equo decideret, & protinus exspiraret.  An autem Murati gnarum fuerit illum veneno periisse, aut forsan à Sinano persuasus, nimio imbecillis senecta vitio repentè exanimatum fuisse crediderit, mihi quidem hactenus incompertum.

Intereà Sinanes, uti erat ingenio turbido, crudeli & furioso, ac Pannonici belli cupidine, quod præ aliis administrandum decreverat, æstuanti, adeòque in rabiem quandam verso, per literas Hasanem Bosnæ præfectum secretò admonuit, ut ea in parte bello Casarianis illato, causas novarum rerum quærere non intermitteret: sic ut posteà fe ab iis contra inducias armis petitum, scriptis Byzantium literis asturâ dissimulationis ostentatione conquereretur.  Non erit, ut puto, alienum, postquam in mentionem Hasanis hujus incidimus, qui secundùm Sinanem auctor violati fœderis, & diuturni belli fuit, & primus perfidiæ ac temeritatis suæ pœnas fœda morte persolvit, si ejus vitæ conditiones paucioribus, quàm potero, verbis hic recenseam.

Igitur ei genus ex Thracia, ac cum Hasane illo, quem Fileciensem Bebeci & Magochii calamitate notum suprà memoravi, necessitudo & propinquitas fuit; eumque ille in numerum adolescentum Selymi commendaverat; à quo brevi aucupibus suis, & curæ aquilarum ac hierosalcónum, aliarumque rapacium avium, quarum in venatu usus eft,præfectus fuit. Nec multò pòst, quòd Principi charus effe dicereraretur, Osmanis Purpurati, bello adversus Persas gesto clari uxorem viduam in conjugem accepit, quæ secum haud contemnendas opes & dotales divitias adferebat.  Ea erat nobilissimæ stirpis Semhalemis Persæ filia, qui ditionem ad Derbentum maris Caspii urbem obtinebat; sed qui à genero Osmane primùm ad Turcas à Persis seductus, & postremò veneno nefariè erat sublatus.  Ductâ eâ Baciensem præfecturam, quæ è regione Colociæ ad Danubium sita est, liberalitate Principis obtinuit.  Sed quia illa inops & tenuis suo novæque nuptæ luxui minimè refpondebat; quum Murates relaxandi animi causâ in gynæceum ad fœminarum & exoletorum greges proceffisset, annitente eâ, cujus jucundâ consuetudine præ cæteris maximè oblectabatur, & quam Persica Hasanis uxor sibi conciliatam habebat, accedenti bus Sinanis quoque suffragiis & commendatione ad Bosnæ præfecturam conscendit, quam eo tempore Ferhates Budam translatus fortè vacuam reliquerat, & Sasuares eam gubernabat, donec alius mitteretur: pro quo favore & dignitatis accessione Sinanis imperio adeò erat addictus, ut vel solis ejus nutibus maximè obtemperaret.

No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.

Excerpts from reports about events near Sisak in 1593

Source:  Spomenici hrvatske Krajine: Od godine 1479 do 1610, Volume 1, edited by Radoslav Lopašić https://books.google.ca/books?id=tHLvuERLU...