Saturday, July 21, 2018

Ghymesi Forgách Ferencz nagyváradi püspök Magyar historiája, 1540-1572

Source


LIBER DECIMUS SEXTUS.


Insequens annus sexagesimns sextns odia catervatim bellaque profndit. At germanorum caesarnm mos est, annum intra a snscepto regimine comitinm celebrare; principes identidem praesentes esse, nam alias legatis suas vices demandant. Caesar ob hoc, sed maxime petendum sumptus belli, in aestatem indictum, bellisque intermissnm in mensem Januarium promulgat. Novae dignitatis anspicium, frequentia principum, majorem solito reqnirebant splendorem. Igitur primores anstrii ac bohemi in comitatnm non sine eornm molestia, quippe sua impensa deliguntnr. Quadringentos equites ungaros procernm liberos adornari placuit, editis singillatim per principem nominibus. At Nicolao Zrinio filium , Francisco Batthiany nepotem, mox Simone Forgach pro duce assumpto, sese excnsantibus, ita indoluit, ut simulationem, propriam virtntem, palam perrumperet, coeptoque desisteret; ita ut neque a consiliis, neque a libellis quemqnam secum habere vellet; neque Nicolaus Olahus praefectus regii sigilli, et archiepiscopus strigoniensis atque lo-



296

cnmtenens per Ungariam sequi posset. Eodem tempore Zrinio praefecturam zighetiensem, quod tempus officii exivisset, simul tavemicalem ac senatoriam dignitatem per nuncios resignante, non audivit, rejectis precibus in proximum reditum; qnin etiam in senatu acerrimis verbis increpans et adjectis minis insectatus est. Petiverat ante domum in oppido sigetiensi per se structam · nobilitari; postea vetera debita stipendiaque exsolvi; queis denegatis, simnl magnitudinis impensarum pertaesus, domesticam ac privatam vitam meditabatur. Praepositus scepusiensis Lizcam oppidum repetebat, quod belli etiam temporibus, quamquam µon integros, fructus tamen percepisset. Leleziensis praepositus Augustinus Bollusicius ejectus et exclusus praepositura, vir non indoctus, et senio affectus, nullum ob crimen, sed ubertate agrorum, clientelarum et opum magnitudine, ac opportunitate munitae arcis monstratus, et pecunia per captivitatem vi extorta, supplex et lacrimans, sine misericordia principis frustra divina humanaque imploravit, et mox angore vitam finivit. Alii patrimonia reposceban quae expugnatis nuper arcibus recuperata erant; inter alios Franciscus Teorek Debrecenium tanquam patrimonium et semper possessum, sed modo per Svendium occupatum. Omnibus idem responsum, jure belli capta; perinde, ac si contra cives, et non pro civibus bellum gestum foret. Et quamquam virtute Ungarorum impensis suis militantium cuncta bona patrata essent: pari loco amicos et inimicos, cives et hostes habens. Ante discessum in Ungaria:quoque comitia indicit in mensem Februarium, queis Carolum fratrem praeficit. Sed postqnam dilapso tempore, comitiorum dies adventabat,

XVI. Calen<1. Januarias Augustam decessit; neque ad-



297



hue prineipes aderant, ae multo post advenere. At in coneilio prineipum eoncione ex seripto reeitata per seeretarium (ita enim mos Germaniae ·estprineipibus) in Transsilvanum et Tuream aeriter inveetus est, arma in Transsilvanum, arma in Tuream poscens. An putatis quietarum unquam Turcam; et non potius vieina quaeque simili clade eorrepturum? Ea potentiae est natura, ut non aliter tuta sit, quam armorum exereitatione. An exspectamus, ut novus, juvenis, eoque ferox, eupidus gloriae, tantas opes, tantum imperium eapessat? At mehercule, hune senio morboque gravem, metu filii, nota jam inter patrem et filium discordia, nee sedem vaeuam relietfil1lm, nee vires imperii externum ad b llum ausurum mittere. Transsilvanum per se invalidum debellatum iri. At enim putatis vos distantiae terrarum, montes, flumina, munitiones urbium, paratus armorum, eopia hominum tutabuntur ? Et non eogitatis ex intimis terrarum orbis finibus, perruptis ae superatis elaustris Ripheis, Asiam primum oceupasse, inde in omnes mundi partes serpsisse, et jus suum extendisse, denique Afrieam ae magnam Europae partem, tot urbes, tot nationes, tot duees tot reges potentissimos, ipsum etiam imperatorem romanum debellasse? Deum opt. max. precor , hos penates, bane patriam, eonjuges, Iiberos, carissima pignora defendat. Capessite ergo rempublicam, et imperatorem vestrum, ac mox dueem votis ardentibus diis propitiis sequimini. Deereta auxilia ingentia, peditum millia XL, equitum VIII, ad menses octo praesenti anno ; in biennium autem sequens, si ita neeesse sit, dimidium ejus auxilii ad senos menses.

Nee minus Carolus Posonii comitia agitabat. Sed principio paucis eonsiliariorum praesentibus, omnibus autem cunctantibus, quod auspicia praesentem



298



regem inchoare plaeebat, simnl meminissent creationem palatini hue dilatam, consulti snnt an veniret responsnm ambigne ad ejns arbitrinm remittendo, ad - dito saltem, seditionem timendam, et tanti principis irritos conatns pudori futurnm. Meminerant Germani priori comitio, qnamvis Ferdinando coram, proxime sedi - tionem ventnm ; et alii omittendnm, alii praesidL nm militum adducendnm consulebant. Venit tamen consveta ac modesta comitativa. Tum pauca de caesaris absentia praefatns, petitiones scripto tradidit istiusmodi: Duobus annis terni floreni nt penderentnr, sednovo modo fumatim, hoc est, etiamsi in unis aedibus plures liberarum familiarum essent, ant nnam per ses · sionem plura domicilia, nulla distinctione in tegrae, semis, ant quadrantis. Privilegia, donationes priscornm regnm in fiscum deferrentur, quorum vigor qnaestorum judicio staret. Defunctorum bona tam baronum, quam nobilium, extraordinario quodam jure, in favorem fisci judicarentur. Omi.tto cetera in speciem saltem addita. At ubi haec in comitio recitantur, incredibile dictu, quanta hominum consternatio seqnuta ; acclamare omnes, his servitutem minari, conceptnm odium sensim prodi; Turcicam an germanicam saevitiam praecellere incertnm, · denique autores exsecrari. Ad haec alia innumerabilia commemorare, quae universum per regnnm hostilem in modum fierent. Post sedatis animis, ac sententiis dictis ita decernunt: Regem primis comitiis adesse debuisse ; contributio ac cetera omnia negata; petere nova ad reditnm etpraesentiam principi s indici ; postremo in unum volumen omnia redigi placuit, responsionem imprimis, deinde cuncta calamitatum, miseriarum et oppressionum genera, quae non ab hostibus turcis, sed ipsomet rege et suis pateren-



299



tor, ac Angustam transmitti. Quod ad contpbutionem attinet, Carolus mnltis vicibus hortando, monendo, ac necessitatem ostendendo effecit, ut duo fioreni in praesentem annum offerrentur ; exemptis tamen, quos exercitus caesarianus, sive hostes vastassent. Quamquam prudentiores animadvertebant frustra et peti et promitti, quod praestari nequiret, cum mox fiagranti hello omnia velut incendio corriperentur; etiam comitiaintempestiva; nam regnum ab amicis et hostibns juxta afflictnm beneficio aliquo redimere, qnam nrgere fuisse consultius.

Volumen ingens missum caesari (ex quo saltem pauca annotare lnbet), initio inde coepto, qnod caesar oblique perstrinxerat, quasi minus necessitate praestarent; constare caesari jam inde abinitio, centnm et amplins annos, postquam hie hostis in Europam transiit, quamdiu, quantis periculis, quantoque totius christianitatis commodo decertarint, quanta bella ultro intulerint, ut et eorundem et reliquorum christianornm confessione, scutnm veluti ac propugnaculum omnium nationum ac regnorum fuerint : nee se desidi a, sed fato cessisse, quo cuncta orta auctaque finem sortiuntur. Quotam temporis partem nedum anni, quin pngnent, vincantque et vincantur, incur sentnrqne et incursent? et his ipsis reliquiis, uti claustris potentiam Asiae, Africae partisque Europae adhnc sustentari; tum etiam, quanto ardore colnerint et patrem et ipsum, quos in reges ultro depoposcerint; quae item aux.ilia Ungarorum in Inferiori Ungaria, quae Dannbium ultra citraque, qnae in Illyrico? Jam auctus tributorum ac tricesimarum et metalli memorare; saepe snpplici - ter precatos, ut paucornm potentiam pater primnm et nunc ipse princeps probiberet, animadverterent que



300





in perversos. Sed fato an arcano aliquo consilio, in- certu•m , potentiam talium anxisse, flagitiosornm

hominum scelera impunitate aluisse. Hine ortas cunctornm malorum causas, perfugii , factionum , hinc et Transsilvaniam amissam; uovissime hoc bellum exarsum unius Balassae insolentia, cujus initium sese et multos principum contributione sensisse, fi.nem vero horrescere; qui eo potentiae evaserat, ut transsilvanicae ditionis sese hand obscure regem profi.teretnr. Jam Tnrcas hoc differre, quod vitam cum fortnnis adimant, hi vero praeter vitam nihil reliqui miseris faciant. Ad haec sceleratissimos hos homines, et lubricae fidei, universae gentis decus, honorem, conatus et fortunam pervertere , polluere ac vastare omnia, nihil pensi atque sancti habere; denique orare et obtestari caesarem per viscera Christi, misereri tandem et bis malls succurrere velit. Commemorant post haec, quae scelera Balassa, ac Germani, injurias, damna, atque aerumnas patrarent ; nam eo etiam tempore, ut antea semper, miles villatim vagari; quo perveniebat, jnmenta, victnalium omnia genera rapere, hospites et matronas vestibus spoliare, opifi.cibus vestes imponere, quamplurimos hominum crudeliter necare, plerosque pagos ac villas incendere, magnatum, nobilium, vel aliornm essent, uullam differentiam facere; nee eorum domus iisdem malis immunes esse. Prisca consvetudine usque hue mos habebatur, vectigal (quod tricesimas vocant) de his, quae regno inferrentur efferrenturque, nee de minimis, sed quae floreni valorem excederent , in fi.nibus tantnm pendere : at nunc omnibus in oppidis, in omni mercatu, ueque nobilium aut ignobilium habita ratione (erant enim nobiles liberi et immunes omnium vectigalium, eoque



301



gratnito militare assveti) graVISSIDle exerceri. Hereditates, quorum essent, ab hostibus recuperatas, nemini reddi ; quin pleraeque a dominis possessae, ita ut sibique et hostibus usui forent (prout nunc reliquiae Ung'8riae se habent) postquam liberatae sunt, penitus ablatas pro regio fisco. Ubi quis cujusvis rei causa ad praefectos germanos accessisset, ut in Scythiam redirent, responsa dare.

At maxime omnium animos exasperavit, cum Maximilianum in meliorem statum reformaturum omnia confiderent, spe frustrati , et in ipso fere limine regni omnes acerbitates crescere viderent. Nam cum a morte patris nulli omnino Ungarorum quicquam beneficii fecisset, eo gravius visum est, quod primum et incredibile factu, in extraneum transtulisset, donavissetque episcopatum jauriensem, paulo ante defuncto episcopo, qui unus in tota ditione regis adhuc ab hostibus magis integer esset, cuidam Zachariae Delphino, homini veneto Pii IV. pontificis max. nuncio, cum id legibus Andreae regis ceterorumque omnium cautum, sed etiam usu perpetno jam inde ab initio sancte hactenus observatum fuisset; insuper cum detestarentur hominem detestandis flagitiis. stupris, adulteriis, sodomia, sacrilegiis, postremum proditionibus, et ob id e sulem patria; quare omnes admirari, ac summo piaculo habere. Hie ab Paulo IV. ob easdem causas nun,. cii officio dejectus, post ope Maximiliani ab Pio IV. restitutus, venalem ad omnia habuit operam : in electione Maximiliani in regem Romanorum magnum suum studium attulit; electorum ecclesiasticorum erga Maximilianum religionemque ejus (quae suspecta erat pontifici) rursus pontificis illis commendaverat; ita omnibus utrisque iisdem ignaris illuserat. Eundem



802



contra episcopos nngaricos impulit; nam senatus ungarici auctoritatem, jam prius fractam, penitus dissolvere, inter alias artes erat. Inter alios Nicolaus Olahus invisior, ut regium sigillum deponeret, ac aliis per alias causas e senatu ablegatis, vacui et amissi senatus fa. ma penes Ungaros maneret. Ita senatorum praecipue numero imminnto, statuit nullos in senatum legere, quo contemtior paucitate ipsa ordo esset. Hie Delphinus ab Venetis capitis damnatus , et aqua atque igne interdictus exsul factus fuit. Sed Maximilianus odio Ungarorum atque adeo Venetorum, invito Pio IV. cardinalatum extorsit, et ejus insignia Maximilian<>, ut cui potissimum placeret, traderet; quern ille Delphino ex omnibus magno omnium dolore attribuit. At mox Pius V. eundem privavit; ac unum intra annum factus et depositus infamem vitam egit; quamqnam rursus Maximiliani flagitatione in ordinem restitutus fuerit. Erant plerique episcoporum ungarorum, viri integerrimi ac ductissimi , qui · sedibus ejecti nihil nisi titulos haberent, diu multumque in servitiis patris ipsiusque insudassent, sua, spe .futuri, profudissent, ita sese ludi:ficari dole:re. Jam sapientes inauspicatum regnum per seditiones notare; tum novum exemplum ruptis legibus hactenus intemeratis. Non erat postremum, episcopis ac ordini ecclesiastioo taxam nunc primum excogitatam atque intolerabilem impositam, qui jure gentis communi cum nobilitate libertate fruebatur. Sed duobus tribusque episcopis ac minoribus aliquot antistitibus demptis, ceteros adversus servitutem libertatis constans defensio, alios inopia, mox bellum defend.it; quamquam crebris mandatis principis urgerentur, et quaestores odio etiam religionis sollicitarent.



303



Raec atqne talia innnmera in scriptis; sed si de omnibus querimoniis , dolore, moestitia, animorum perturbatione velim dicere, tempus quam res maturins me deficeret. Quamobrem, ut cnrsnm historiae sequar, ad narrandum maximum bellum memet accingam, quod priusquam incepero, ea quae praecesserunt, ut quodque ordine fa.ctum est, commemorabo. Itaque Ajnackeo arcem in dHione cassoviana, validam ad magnam etiam vim sustinendam, foede statim amisimus. Earn

:Michael Sarkeozi praefectus habebat, et ex ea Eustachii

Feledii, domini sui, heredes excluserat; illo autem capto, ut memoravimus, uxor tenuit; neque id virium imperatori fuit, quamvis enitcnti, ut heredibus redderetur, donec muliebri negligentia perdita est*). Vere jam adulto vulgantur prodigia imminentium malorum nuncia, quae aliis o servata, congruum fuit nee nos omittere. In admi ssariis caesareis apud Ovarum hinnulus capite pedibusque cervinis, claris oculis, at lumine privatis generatus; Viennae in xenodochio civitatis bif ormem foetum mulier enixa; Sabariae oppido lacte pluit. Unde etiam in religionem versa diluvia non alias tam crebra, tamque magna, et miserandis casibus aut absumpti aut concussi paucorum spatio mensium ferme omnes consiliariorum intimorum. Nam paucis ante diebus, quam caesar Augustam proficisceretur, cancellarius bohemicus, Joachimus de Nova, domo revisurus suos, constitutis jam ad iter augustanum ounctis, jamprimum in ipso ingressu itineris, equis





*) Forgach S. jegyzete ; Az i:orokval szerrel virasztattak, amazok azt elunvan, megmondtak az toreknek ; az torek megszerzodik velek, az kiken az szer volt, azok felmenven virasztani, egyonkent koearba -vont8.k fol oket, hogy az virrasztasnakmunkajat61 megmcnekedjenek. Szintc l::izcnt Gyorgy napra virradolan h&gtak meg.



804



jugum et flagellum recusantibus, vix aliquot a Vienna passibus infeliciter, ponte sublicibus laxo, ante et post ipsum aliis ultro citroque commeantibus ac salvis, curru suo transiturus , cum familiarissinris praeceps medio alveo hauritur, inundationeque suffocatur. l llud magis mirandum, omnes evasisse, solum periisse. Eodem tempore Pulherus a consiliis, coeptorum theo· logiae studiorum avidissimus, usque ad insaniam redactus miserabili mentisque et corporis agitatione, non sine desperationis nota interiit. Doctor Seldius et doctor Zasius, ambo ab intimis consiliis, Eberstorphio, quo animi causa caesar secesserat, a consilio Viennam versus una vecti, equis ferocientibus ac modice laxis, ille cervicem fregit, curru prosiliens, hie mortem saltem effugit, caput et omnes artus contusus. Quin et caesari Augustam proficiscenti Lincii equus admotus jam conscensuro, nulla palam causa. illico corruit, statimque exanimatus est.

Sequitur bellum ingens atque formidolosum, Ungariae prope supremnm, ni Dii modum statuissent. In quo molliter aestimantium virtutes consilium patuit , Solymano imperatore Tnrcarum helium gerente, quod illis incredibile videbatur; adeo virtus ubique in quocunque homine et tempore eadem est; et qui se prius, quam hostes vincit, duplici gloria dignus est habendus. Ceterum antequam destinata persequar, repetendnm videtur, qualis status Ungariae, quis habitus provinciarum, qui fines fuerint. Utile erit et alia regna componere ac principatus, ut qui aliorum pericula suam securitatem putavere, similia metuant . In lnferiori Ungaria Giula erat remotissimum confinium caesaris ad Crisum amnem, quamquam Vilagosvarum usque porrigeretur, montem Macra ver-



805



sus, sed minime validum, in octavo ab Giula milliario. Praesidium agitabat Ladislaus Qnerecheny de comitatu saladiensi familia modica, ingenio, vultn, ac corpore juxta mobilis; at superbia, ambitio, splendor·in victn cultnque; ex uxoris ·facultatibus magnificentia apnd Germanos videri; ita emercatus praefectoram giulensem. Ob ingens aes alienum , quod in emenda arce apud Marcomannos Niclospurgo contraxerat, LX usque florenorum millia, avare nimium praefecturam tam inter milites, quam P.opulos exercebat, intimorum consiliariorum amicitias crebris muneribus sectatus, maximarum familiarum viros, solis virtutibus innixos antevertit, militiae nullum exemplum, nee bonum, nee maluin. Quicquid terrarnm Cusum Marumque inter amnes, quin pleraque etiam Marum ultra, huic parere coactnm, videlicet comitatns Beekees Zolnoc exterior et interior, Chongrad, Arad, Chanad. At comitatus bihoriensem, ungensem, bereghiensem, ugochiensem, Marmatiam totam (Maramarusam vulgo dicunt) cum Transsilvania Johannes II. :filius Johannis regis tenebat. Jam redeundo in occidentem primum occurrit Agria ; hinc comitatus hevesiensis, borsodiensis, ac pesthiensis armis nostris in obsequi retinebantur. Dehinc Carpathios nd montes Scepusium, perque juga zoliensium ac arvensium montium in barsiensem ac nitriensem comitatum ventitatur, ubi Leva, Ujvar, et Comiathy confinia nostra erant *). · Sequitur posoniensis, jauriensis ac comarensis. Ex quibus .Jaurinum ac Comarum con:finia sua tantum moenia tutantur. Hine iterum



•) Forgacl1 S. jegyzete : Az bil.nyak ktizill Bakabiloya, egy roas felazer palank, Ssitnya, Korpona, Boaok, Csabr&g, Zolyom, V glea.

1101rn1. BU.NG. IUIT. SCRIPT. XVI. 20



306

longinquissimum confi.nium Sigetum erat, ad Dravam amnem , in comitatu baroniensi , cujus vi ac militari virtute Dravam Danubiumque intra magna terrarum spatia mandata exsequebantnr, comitatns scilicet simigiensis, baroniensis; tolnensis, Valco. Et haec quidem Ungariae confinia; intra quae appendices tantum supererant , ita ut Sigeto Giulam itnro Sclavoniae, Styriae, Austriae, Moraviae, Silesiae, Poloniae propinquanduru erat. Medio hostes erant, ad usque mare ponticum atque adriaticum, qlW imperium Ungarum olim longe lateque porrigebatur. Ceterum, quae ex confiniis possidebantur, tnnquam media inter duo imperia, tributa ac servitia his atque illis pendebant. Ex provinciis ungarico subjectis imperio haec superera:nt : nbi proximus ab Sigeto erat Dravae trajectus, in Sclavonia Caproncia, et Zagrabia, oppida metu hostili pene deserta, restabant ; in Croatia Stenisniak , Modrusia et Segnia oppidula vix sese tutabantur; jam Styriae, Carinthiae, Carnio-· liae confinia atque propugnacula. Robur legionum nullum, et si bellum ingrueret, miles subitarius conacribebatnr, saepe aut jam confecto hello, ant nullo usu; rnrsus eadem levitate exauctorabatur. In confiniis praesidia Ungari, sed tutas ac utiles praefectnras Germani agitabant. Id quoque Solymanus biennio ante per litteras petierat, ut Germania confinia firmarentnr, tanqnam ad pacem t inducias paratioribus . Id Germanis persvaderi non potuit. Jam in reliqua christianitate, Sigismundns Poloniae, ac Philippus Hispaniarum reges, diversis terrarum partibus, incertum an hie fortior, quam ille mollior, rerum potiebantur. Galliarnm vi:x: pubertatem ingressus. In Britannia Angli mulieri parebant, quae pudicitia Henrici patrie



307



eontinentiam non superavit. In Scotia etiam diu muliebre imperium fuit, post per matrimonium in subjecti familiam regia dignitas illata; sed deinde jugu-

. lato marito, et profuga apud reginam Angliae sub eustodiis miseram vitam egit. Italia divisa parvum in commune afferebat emolumentum. Jn Germaniis ut imperium, ita auxilium precarium et fluxum.

Hie fuit rerum christianarum status , cum sequuturum ingens ac formidabile bellum Arslanus budensis bassa improsperum sibi coepit, atque exitiosum. Nam proximis bellis animi erant exulcerati, Germania indignantibus, quod transsilvanico hello nunquam desituro, gravi cum periculo, et consiliorum suorum perturbata ratione frustra desudare cogerentur, Solymano, quod, et in Melite et in Ungaria parnm, contra quam sperarant, praeterito esset promo · tum hello; eoque bassam temesiensem dignitate privatum perpetua infamia notavit, quod imperitius, quam pro bellica laude debuisset, re administrata Germanornm eopias . non delevisset ; tum vero paeem peti, simulqne bellum in Germania parari , nequaquam sibi contemnendnm ex antiquae laudis gloria rebatur. Nam eaesar Georgium Hozutotium camerae ungaricae consiliarium cum his mandatis ad eum ahlegar.'lt, ut Transsilvanus foederibus e.xcluderetur, neque ulla ope juvaretur; Mncacium ac Hustum, ex pactis hello proximo ad Sacmarum per legatos Transsilvani transactis, restituerentur; at nullam mentionem Tokaji, et quae superiori hello ahlata, legati ejus. Byzantii reddenda reeeperant, faeerent , neque trihuti ; verum

·si Transsilvanus exeluderetur, hiennii transacti simul propediem remissurum promitteret. Addita sunt mancipia ohscnra pro Solymano viginti; purpuratis

20*



308



autem non parva munera. Gtorgius cum Byzantium appulisset, non auditus, in hospitium oratoris caesariani, inclusis portis, atque omni aditu exclusus, cum castris venire jussus est, ac posta Belgradi usque ad belli exitum relictus. Solymanus enim, quamquam senio et imbecillitate corporis oppressus, in hoc postremo laudis tempore nihil sibi parcendum putabat nullum impedimentum satis ad gloriam arbitratus. Memoratur in concilio purpuratorum dissva · dentium talia verba prodidisse : non sibi honoris ac praeclarae laudis gloriam eos paravisse; unum illud, inquit, meum est, non modo mihi vivo, sed etiam ex hac mortali vita decessuro ad aliam et immortalem vitam ex omnibus bonis remansurum; quod precor Deum maximum, ut cum supremo meae vitae exitu, quam pro religione Deo consecravi, in hostili solo atque ipsa in hostis patria, ad ipsius urbis Viennensis moenia, felici victoria velit confirmare. Praeclara vox tanto imperatore digna, ut qui hostes vincere solitus esset, naturam ipsam, si quo modo posset, se quoque ipso major superare vellet, et qnam boni christiani non ad aures modo, sed ad animum quoque tandem admitterent Nam cum tria sint omnino hominum genera, quam multi principes, per Deum immortalem, ne in tertio quidem , possunt consistere, ut ne nomen qnidem mereantur.

Arslan ba!sa ergo Nonis Junii Palotam obse­

dit ; namque Georgius Turi praef ectus praesidii iisdem diebus Albae Regalia Tnrcas clade affecerat. Au · xilium externum longinquum erat, et princeps absens; at periculum et metus cunctationem demserat. Igitur proceres, quorum res agebatnr, Franciscus Batthiany equites centum, peuites trecentos, Ursula de Canisa



ao9



conjux quondam Thomae Nadasdini palatini equites CC, pedites DC expedivere, et comitatum Castriferrei in arma concivere, nobiles viritim, paganos ·secundum numerum census regii; horum exemplum sequuti et alii cornitatus alter alterurn bortantes, et certatim impellentes. A'1 haec Ladislaus Giulaffy cum praesidio ticlioniensi, Franciscus Teorek cum papensi, ac Christophorus Nadasdinus aggregantur, gloria militari insignes, et belli duces, ad decem millia hominum Paparo confluxerant. lnterea Arslanus murum quamvis validissimum ac· latissimum tormentis uno in loco patefecerat, fossam materia oppleverat, et acriter oppugna.bat *). Nee Georgius 'l'ury par animo segnius propugnabat, nisi quod adversum vulnus accepisset. At Arslauus, ubi auxilia in promptu intellexit, quod nuucium speraverat, et castra quoque ab Papa oppido mota esse, duodecimo die coeptae oppugnationis praeceps discessit, ut Georgio Turi novissimos carpenti, aliquot minora tormenta reliquerit. Pulso boste legio Germanorum supervenit duce .Georgio





") Forgach S. jegyzete : Ott volt a f8 volt abba az hadba gr6f Eck, gr6fHelfestain is, ea Claus von Haldstst, 12 ezer nemet gyalogval, azaz ket regimenttel, ea ugy indultak Palota segetsigere. Tury Gyorgy nem volt sebes. De az Wrek immar, azaz Arszlan ba111a elment volt al6la ; mely elmenese igJ USrtent, hogy kildte volt Palota al61 az t&borb61 Arszlan busa csat&ra az tatai kalauzt, Deli LufFtit, Gyllr feie nyelvet fogni. Es hajtatott volt gr6f Eck Csall6kozb/H kozel 200 vagy 800 kocsit, hogy kik vesszllt, kar6t hordananak, mien hogy mt!g nem volt kt!sz az gy8ri t!plHet. Es hogy az kocsik az Bakonra mentek, nemet t!e magyar gyalogok Gy8rr81 mentek velek orizet oUt!rt. Deli Lufl'ti Utott reajok, de azok IISYe81el oltalmaztalr. 'magokat, es elment, nyelvet n.em f'ogvan. Ejjet az passahoz jutott paIotai taborba, es azt mondta, hogy szele, hoHza, szalma nines, mennfi koc sira utlStt volt, kik az dr segetafgere mennek. Az pa1111a ejt1zaka elszaladott, futva ment, satorokat, eie1t, 1zer1dmot oU hagyvan, meg taruzkot is egyet.



310



comite ab Helfestain, simul exploratores referunt Besprimio CCCC Turcas digressos insidiarum et explorationum causa, posse illos excludi et arce potiri, si recentem victQriam et famam aucti exercitus statim sequerentur; nee spes fefellit. Pra ivere ungari equites et . pedites , sequuta Germanorum . legio ; et forte pars muri tum asu corruit, ideo non fuit necesse magnam vim tormentorum adhibere. Postera die miles oppugnationi paratur, et qua muru(patebat, Germanus sibi deposcit. Ungarus portani"_securibus submit pars scalis adnituntnr, et Ladislaus Giu1affy primus cum suis portas perrnmpit, ignemque tectis subjicit; mox Germani penetravere; eodemque tempore pulvis tormentarius forte incenditur. Caedibus atque igne omnia miscentur. Turcae plerique trucidati. Serl miles spolia raptat; ab Germanis multi Ungarorum, eripere voleutibus praedam, his defendentibus trucidati . sunt. Arx quanta maximo et opule tissimo episcopatni par erat, unam. intra diem ignis voragine funditus deleta.

Interea germanorum auxilia Viennam ventitare, et tandem castra ad Comarum posita. Jam cura exercitus Eccbio comiti a Salmis capitaneo jauriensi , ac Helfestanio commissa erat. Aberat Tata tria milliaria Comaro, amoenitate ac principum deliciis olim celebrata, nee invalida, et magno praesidio firmata. Propinquitate, et continua comarensium ac jauriensium incursatione obnoxiam oppugnare placuit. Biduo tormentis petita, et pluribns in locis patefacta; tertia die acerrime oppugnata; vicit pertinacia militum ac multitudo, omnibus trucidatis , non tamen sine nostro sangvine. Exin Geztes et Vitan non ausa exspectare vim legionum equitumque, recepta sine oppugnatione. Nam



jam tres legiones in castris erant, sex equitum germanorum millia. Haec usque Idus Julias acta. Ceterum percrebuerat jam fama turcici exercitus, nee tamen quisquam adhnc sciebat, an imperator personaliter hello adesset; nee referentibus exploratoribus fides habebatur; ita occupavaret animos prior persvasio; donec Dravam totis copiis paulo infra Ezecum ponte navibus confecto trajecisset, ac Sigetum peteret. Insolita per eos dies Dravae et Savae inundatio proinsis late undis moram illi fecit, quo tardius Sigetum perveniret, cum in lnferiori Ungaria Pertatf bassa jam Ginlam oppugnabat . Solymanus enim bipartito in principio bellum gerendum statuit Siquidem ingentem .et supremam suornm gestorum expeditionem ta.nto consilio tantisque viribus susceperat, ut Giulam · unam alicujus momenti inimicam arcem a tergo non relinqneret, eaque expugnata, conjunctis amborum exercituum viribus, perfracto etiam uno Ungariae claustro Sigeto, in austrianam expeditionem attenderet. ltaque prior Pertatf bassa ad Giulam exercitum adduxit. Ipse ad Sigetum praecipuum exercitus robur promovit. In Danubio item innumerarum navium omnis generis classem adduxerat; sed ex omnibus bellicae naves (quas nasadas vocant) ternis et trice!liB militibus et tormentis aeneis bene instructae numero ducentae ; majores erant omnino septem, et earum una insignia quadriremis praetoria, altera triremis, reliquae paulo minores justis triremibus. Pertaif bassa septuaginta armatorum millia, et in bis janizarorum quatuor babebat. Addidere bis Temesiensis decem, Transalpinus duodecim, et finitimi Bulgari tria. Et parere illi jussa Tartarorum quadraginta millia ; ingens numerus saevissimae gentis, quae per omnia genera cruciatn-



312



um morte ipsa duriora, necesque crudeles populabunda impune vagabatur. Itaque Pertaff bassa sexto NonasJulias Giulam ubi pervenit, primum ii1 oppugnatione fuit. Tormentis ab quatuor simul diversis partibns propugnacula dejicerc, et moenium coronam, ne propugnatores consistere possent, detergere; ac. uno et eodem tempore sex moles excitare : duas in modum monti , quae ita fiebant: terram ante se agebant, ut ea velut incedere videretur, nee laboratores impediri possent, et tantum terra .in altitudinem semper

·cresceret, quantum propius accederet; duas ex materia superposito tabulato ex roboribus in speciem turrium, quas crudis ant recentibus coriis contra missilium vim ignium contegebant Idemtidem ex i:m.ccis manticisque terra plenis , duas ingentium propognaculorum specie; simul pars fossam materia et terra complebant Concussis propugnaculis subiere milites instru-

·mentis fossoriis; et primum extracta terra, materiam

concipiendo igni subjiciont; ita robora, quibus moles terrea continebatur, comburuntur. Jam statim ab initio propugnatoribns duo maxima incommoda evenerant : alterum quod tres majores machinae aeneae simttl prima di plosione fractae sunt, et praestantissimos bombardarios miserabiliter confecerunt; alterum quod loca defensionum omnia concussa adem-

.ptaque fuerunt. Igitur cum tanta et tot opera simul

11. que Xllll. Calend. Augusti superante militum multitudine effecisset: et multis praeliis hostem lacessisset : ad supremum valida oppugnatione aggredi statuit. Postero igitur die vixdum orto sole, pleni viris, armis eqttisque campi, e:xercitusque optimo instructi mu· ros subiere; pugnatum est uno simul tempore quatuor Iocis ultra medium diei. Turcis recentia atque



313



integra agmina sic per vices iu pugna snccedebant, ut propugnatoribus etiam superiorum dierum labore clefatigatis, nihil spatii ad recipiendas vires relinqueretur. Verum Ungari tot bellorum usu periti, subeuntlum

mpet11m mu ltis illatis vulneribus egregie sustinebant; et ·

qua in parte maxime laborabatur, subsidia aderant, actumque est utrinque audacter non lanceis et gladiis tantum, sed testacea vasa sulphure et resiha repleta, et globos noto artificio confectos, lethiferum atque terribilem vomentes ignem, propugnatores superne jaculabantur ; ita multis trucidatis, pluribus consauciatis ac igne ambustis, Turcae se receperunt, supra mille suorum amissis.

Irritis primis conatibus aliam oppugnandi ratio· nem iniit; non eadem constautia nostri ducis, quamvis et alias baud quicquam dignum duce unquam ostendisset. 'rormentis ex obliquo emissis ab muro lutum detersit; deinde humus ab intro extrahebatur, ignisque roboribus subjicitur. Jam interiori tantum ordine cratium superstante, tum Querecinius non ab virtute, non ab militari arte praesidium mutuatus, non aggerem, non fossam moliri, sed in solitudinem versus, atque animo prostratus, moestus, postremum inconsulti! aliis litteras sagitta emittit; nee din admisso nuncio ad petitum colloquium postulat Christophorum Bathoreum Somliensem conditionibus paciscendis accersiri; qui propere ex Transsilvania evocatus in colloquium. Issibi neque pactionem ullam, neque, si fiat, ratam videri, clam Turcis significavit; utque hominem desperatum ag'Dovit, interrupto colloquio discessit*). Tandem bego



*) 1''orgach S. jegyzcte: Hogy kezet fogta Kerecseninek Batory KriatOf, elY czedulat hagyott kezcbe, melybc az volt irva, hogy meg ne adja, mert le vagjak 6k6t; ha tovabb tartja, elmennek alola; de az



j 1·1



aradiensi commeante, his conditionibus COD\"entum: ut cum armis, equis, et rebus incolumes abire liceat, tres begi, ac tres alii primores obsides dentur, ac carri quadringenti asportandis aegrotis, sauciis, rebusque. Litterae in hanc formam signatae per Querecinium , persvadente uno croata Georgio Melith semiturca, cui ob commercium sermonis et ingenii similituclincm, quam aliis, quod se tractandis Turcarum ingeniis peritissimum profiteretur, et non esse fraudcm timendam confirmaret, plus tribuit; quum ne gregariu quidem reperiretur, cum etiam praeter unum et alterum omnes ignorarent, qui levem assensum modo, aut turpissimae deditionis significationem pracbuisset; dieque pacto, tertio die Septembris adfucre obsides currnsque. Verum cum medium milliare processissent, eqnitatus a fronte se ostendit; ibi Querecinius pavens et incertus animi, dicentibus per fraudem . obsidibus fieri id sine Pertaff bassae mandato, sed si ad eum rediret, fore, ut castigata militum temeritate, salvi abirent, ad eum cum obsidibus in castra revertit, ubi ille in custodiam traditus est: reliqui circumventi sunt, et in praedam conversi. Iverant praesidiarii ungari MD plerique recens con­

_scripti ; nam multi veteranorum ac primorum , avaritiae · ducis et ·contumeliarum insolentes, multo ante obsidionem ad Transsilvannm abiverant; Germanorum duo vexilla; agrestium muliemm ac puerorum numerus ad duum millium ; vix tamen quingenti ex

'

megijedt ember ugyan re& ment az megadaera. ·Azt mondja v&la

Git-zy Janos, hogy mind az ifju feleseget Tersaezky Klarat emleget· te; ha az nem volt voln•, talan nem kivankozott volna ki. -Keree1eni vi1&zahivatta az basea azontol, hogy szembe legyen vele, ea ot mindjarast megfogtak, az tlibbit asontol vagni, fogdo1ni kezdtek kikbe sok az nadon maradott meg.





militibus remanserant; quorum plures tabe quam

gladio perierunt . Animadversum est, cum in loco alioqui stagnanti intra quatuor ant quinque cubitomm subfossionem aqua abundaret, tum ad immensam altituclinem vix modica et ea perniciosa reperiretur; deincle in prima statim tormeutorum exp1osione tres praestantiores bombar<larios ad verso maximarum pilarnm ictu laniatos esse; quorum unum Baldegaram italnm*J insignem architectnm,et ob id eo fabrican.dae arci missum, maximum et praecipuum tormentum cum infiammasset. continuo in frusta disruptum, miseranda hece discerptnm. Illud quoque maximo incommodo nostris fuit, quo<l sagittariae fenestellae, quae ad latera defendenda parabrn fuissent ad primos ictus, cum ex materia constructae essent, corruerint, inutiles prorsus reclditae. Querecinius ex Sclavonia illyrica oriundns eadem hieme Viennam profectus ad caesarem, missionem flagitaverat, sed retentus est, et texente mox varias moras, vi impulsus, odio in omnes, et ad perdendum fato ; qui ubi in potestatem venit, Belgradum m.issus est, et se liberatum iri per redemtionem captivomin sperabat. Sed cum ca· ptivos foedis tormentis discrucia:ri, et aliquos excarni · ficari usque ad immanem crudelitatem consvesset :ii ad Selimum suos cruciatus deferentes facile impetrarunt, ut pari cruciatu enecaretur. Tantopere in omnes saeviebat, ut qnos in oppidis et pagis paulo ditiores, quorum nomina diligenter investigare solebat, intelligeret, captos miris modis discruciaret, et argentum, si haberent, ant aliunde mntuatum, cum immensos cruciatus redimere cogerentur, extorqueret; ut in praefectura



*) Forgach 8. jegyzete : Nem B&ldegara volt, hanem mas va· laki; mert Baldegara Octavio egri architectus most is et.









Digitized by Google





vix biennii tempore , sexagies millia. nummum. pro

Arce Niclospurg in Moravia coempta dependeret. Sed non diu duravit res male parta, quandoquidem filius

- paulo longiori, vix quadriennii tempore foede decocta arce et bonis omnibus, primus et supremus heres, nullo post se herede relicto, ad creditores delabentibus bonis omnibus, ut yix etiam sufficerent, decessit *).

Ceterum Solymanus cum Belgradum pervenisset, plures dies transmittendo exercitu est remoratus; quandoquidem exundationes Savi atque Danubii eotum tempore magnae fuerant. Dum ibi stativa haberet, Johannes II. invisendum statuit, id quod ei Mehe. metus antea denunciarat, et scripserat, se tanquam filio, ex paterna charitate, quando in patrem se suscepisset, significare, quatenus se et regnum salvum esse vellet, ut imperatorem salutare ex propinquo nulla ratione omitteret; tamen aegre persvasum est, dissuadentibus fere omnibus, ct ipso maxime Augusto Sigismundo rege Poloniae, qui cum sordidam pincipum peregrinationem in litteris appellaret, vehementer improbabat; attamen ab quibus·dam, qui Solymani virtutes verins pensabant, et ingrate eum facturum, si patrono tutelari, gloriam ex officio pupillari et propemodum filiali, non lucrnm quaerenti ad tempus defuisset, persvaderi sibi passus est. Fuere igitur ex toto regno splendidissimi quique in comitatum conscripti.





*)Forgach S. jegyzete: GyulRt megveven, Jeno ala mcnt Per tall' bassa. Abba egy kerekj8.rt6 nemet hadnagy volt fa; az magyarok elott Segnyey Zsigmond. Azt is ennehan napir lotette. Az nemetek megrcttenvcn, meg akartak adni. Scgnyey Zsigmond alig birta re& oktst, hogy csak estvet varjanak, ha imniar ember{)} ntm akarnak

I cnne meghalni. Eatvc ozt&n kiiitl!ttek, az ki ho! cl latott jlinni·

8egnye1 eljott volt. Az nemet badnagy ott maradt volt, de azutan Hatvanb61 v&ltosek ki.



17



Neminem unquam majori com itate bonoreque excepit Solymanus; itaque inter navigia, quae n promptu ad adventnm stabant, biremem propr iam auratam atque pulcherrimam, qua transveheretur, misit; tum splendL dissimi qnique, et qnicqnid militum fuit ornatissime instructontm, qua transibat hinc et inde adstab.ant; ornatus equestris omnis purpuratorum atque imperatoris incredibilis valoris, et ad speciem admirabilis visebatur. Inter qnos ad tabernaculnm praeparatum baud procul ab ipsius Solymani est deductus. Jam ibi multa alia tabernacula pro universa comitiva erant parata, et ad victum omnia necessaria. Deinde ad congressnm ventnro, serico et anro contextas vestes do_ no misit, et centum janiciari praesto fuere, quorum nnusqnisqne partem aliquam muneris ferebat, quod erat amplissimum ex totidem vasibus aureis et argenteis, et rubinus auro inclusus mirae pulchritudinis L millium nnmmum aureum aestimatus ; istos delecti praecipui ex comitatn seqµebantur, sericeis vestibus, quas Solymanus ad tabernaculum praemiserat, superiuduti, atque turcicis calceis et calcaribus ; unns tamen ipse equo vectus. Tum nbi propius accessit, munera et alii pro tabernaculo, quod anreo panno universum constratnm erat, in conspicuo loco constiterunt. Johanni autem ingredienti duo ex purpuratis in limine praesto fuerunt; et Solymanus per capitis inclinationem, quasi paululum sese elevans, dexteram praebnit, ac XX viros ex toto comitatu selectos, ordineque accersitos ad oscnla p dum admisit, cum familiariter eornm nomina et dignitates et aliquas honoris notas adderet. Tandem omnibus praeter purpuratos et iQterpretem scmotis, sellam ibi ante praeparatam admoveri jnssit, et .Tohannem non semel sedere jus-



318



sum tamen recusantem tenerrime est collocutns, quaesivitque an suus exercitus satis validus videretur, et Germani an exspectaturi essent, ut cum eo manus consererent. Deinde collaudavit, quod ad se invisendum venisset, bonoque eum consilio usum; se quippe eo consilio Byzantio solvisse, ut Viennam expugnaret; nam statuisse, sub tabernaculo vitam finire, et ipsum ab inimicis suis vindicare. Tandem ad purpnratos ait, eum patri, physiognorniae indicio, probitate et ingenii bonitate respondere. Finito colloquio Johannes libellum ei porrexit, qui fininm consignandorum petitionem contiuebat; quern Mehemeto summo vezirio tradidit, et coram illico commisit, quaecunque libello continerentur, diplomate dari ac con firmari. Exinde dono misit Johanni balthemn latum unam palmam, p gionem, et macbaeram, omnia haec ex solido auro, rubinis et adamantibus admirandis unionibusque ita referta, ut sese fere contingerent, utque modum aestimationis excedant. His ego nihil unquam vidi pretiosius. Item qnatuor nobilissimos equos ex solid o pariter auro gernmisque ornatos. Dein Mehemetus significavit ei, cupere se colloquium ejus, et facturum se fuisse apud eum id, nisi legibus et religione attine retur ; ne ergo uti filius ad patrem hono­

ris causa au se venire recusaret; facturum enim se vi­

cissim, ut nunquam o ficii praestiti eum poeniteret .

. Quod cum ultro eum facturum fuisse crederet, Solymano coram nunciis viris primariis ab Johanne ad eum missis, qui munera ei pretiosa detulerant, hilari vultu renunciat, et universam aulam, quod apud eos in solennibus et magnis rebus fieri consvevit, exornari ju bet. Omnibus id vehementer placebat, . praeter unum Becesium, a cujus voluntate ne laturn quidem rex



319



ungvem discedebat. Secundum ergo Becesii consilium, remissis iisdem nunciis, colloqui sibi placere respon · dit, petere tamen, nt eques in campum venire velit. Quod cum intelligeret vir acutus, non sibi vacare, hoc tantum respondit. Sed altissimo dolore concepto, Jo hanni ea res inconiparabili damno stetit, et tum, et deinde. Et si diutius vixisset, omnes in eum vindictae nervos intendisset. Nam Solymanus ne quid omitteret ad snmmam benevolentiae significationem, ad convivium concepto in animo decreto et denunciato, quod apud Ottomanos, praeter charissimos, et in tota vita tres ant quatuor, non contigit, adhibiturus erat. Id Mehemetus ea ratione disvasit, quod Johannes dubiae valetudinis csset, et si quid humanitus ei contingeret, maleficii suspicionem non se evasurum. De finibus autem, quos Solymanus coram assignandos mandaverat, a·Mahomete spem tantummodo recepit; cum petiisset fines ditionis intra Tibiscum et Cusum *) amnes statui. Ita pulcherrime suscepta res, turpissime unius consilio corrupta est. Tantus Solymani eum perpetuus in eum amor fuit, utnisi semper insana consilia avertissent, nihil petenti denegaturus fuerit; quando reversa Isabella ex Polonia, Rustemus gener Solymani obtulerit, si ei decem millia nummum aureum numerarentur, Lippam, et quidquid intra Tibiscum et Cusum esset, quod longe majus erat praesenti postulatione, reddi curaturum ; optima occasione ab homine amicissimo, qui sensa Solymani nosset, ultro blata, per Isabellam muliebri negligentia et avaritia non curata, cum ab multis animadversa, frustra clamaretur. Sed in castris magna omnium rernm copia gratuito praebita est, in quo cum omnis humanitatis et opulentiae decus viseretur, illud certe ctiam jucundum erat, quod praetcr



•! •tvAo6 jegyzete: Crblum .



tabern&cula amplissima, et libertatem mirificam , cum ne verbum quidem unum minus gratum a quoquam auditum sit, certis ac debitis horis miro ordine et silentio, ligna, aquam, ovium greges, ac ad ipsas quoque del.icias omnis gcneris lenocinia, insuper pecuniam non ad praesentem modo usum, sed ad superfluitatem usque, ut domum quoque pleraque attulissent, praebuerint. Et Solymanus condiments ex saccharo, musco, et diversis aromatibus pretiosissima simul et delicatissima inter epulas magnis fictilibus vasis miserit. Inter magnam ejus imperatoris opulentiam non est ommittemlum id, quod sella, qua insidebat Solymanus, atlmiran<la dicitur. Nam soli<lo ex auro caelata fuit, longa hominis uuius longitudine ; posterior pars, qua tergo inciinabat, supra caput in modum solii vel throni elevata, omnibus ex partibus et a summo ad imum admirandae magnitudinis et radiantibus unionibus ita exornata, ut nihil unquam pretiosius atque splendidius videri ac dici possit. Transmittendo itaque exercitui intentus, asiatici equitatus magistrum cum quatuor et decem millibus Albam Regalem, Mustapham begum bosnensem in praefecturam hndensem, classem universa m Strigonium praemisit; qui ubi Bu. dam venit, Arslani secretarium strangulavit, quod idem ad caesarem fugiendo tum vitavit, sed ibi ob amissam 'l'atam et Besprimiurn, ac quod praelium ditfugisset, evitare non potuit. Cujus tandem res ex more, quando imperator aliquos plectere coilsvevit. confiscatae ad -castra transmissae, ab Ungaris excursantibus, pecuniae vestes, equi, et mancipia capta in castris - pro auctioue veniere. Tandem Solymanus Calendis Augusti Sigetum: pervenit. Arx atque oppidum erant fossa tanturn discreta; rivus enim e proxi-



82i



ma valle incerto alveo per plana decurrens, sparsas faciebat lacunas, et coecas fossas ; unde effossa quae circumerat terra, immensa latitudine paludi simillimam fossam reddebat. Moenia atque propugnacula ex arte non saxo aut cocto latere, sed triplice ordine cratium ferreis clavis vinclisque inter se junctorum duos et viginti pedes lata, ac media humo solida, quamvis fortiBSimi muri vim habebant. Inerant peditum mille et octingenti, equites CC, civium CL, qui ultro remauserant, omnes ungarici atque illyrici nominis, mulieres ac pueri ad duo millia; currulia torment& sexaginta, pulveris tormentarii, et reliqui apparatus ingens copia; nee alind magis desideratum est, quam militum copia, quo sero animad¥erso, missa duo vexilla Germa orum remeavere, exclusa arcta obsidione; expertum est nullam munitionem humanorum corporum robore praestantiorem. Eadem hieme lustrato per consiliarios bellicos milite, ducenti equites ut superfiui milites dimiBBi, itidem plerisque in locis praesidia imminuta, mox tamen crebrescente rumore hostili , mille pedites ungaros conscripturi , quamqnam multa conquisitione, vix aliquot invenerunt. Haud obscurum est Gebhardum Belczerum consilii bellici vetustissimum (novum officii genus recens inventum, non multo ante mortem l!,erdinandus auctore Maximiliano legit) gloriatum suo consilio annuis quadraginta millibus sumtus fisci leva&Se. Sed haec sapientia clade Ungariae constitit. Litterarum et lingvarum , nisi vernaculae, ignarus, in clade ad Essecum infelicem paucorum mensinm et stipendiorum orsus militiam, captusqne ac tandem redemptus est, neque antea neque post unquam attigit. Avaritia usque adeo foedus, ut Johanne Peteo classis et Comari praefecto, de expl orationibus se-

xo t:w . llUNO. HIST, 8CllJPT, XVI, 21



322



cum agente , censuerit decem pacios exploratori pretinm.

At initium potiundi Sigeti ab oppido captum,

qnassatumque omnibus partibus vi tormentorum, simul fossae materia ac terra complentur; jam Turcae ad oppugnationem succedunt, pugnant, instant, pellunt ac pelluntur, trncidant atque trucidautur, cum sustentatis aliquot arcluis oppugnationibus adferuntur caesari litterae Zrinii, castris ad Ovarum fixis , hostimn immeusas vires, et suorum plurimis jam amissis , paucitatem docentis : consilium se ab necessitate velle capere, ut oppido conflagrato, in arce supremam fortunae aleam experiatur. Sed dissvasus ab veteranorum primoribus, qui priori quoque obsidioni praesentes, meminerant, etiam oppidum, quamquarn minus tum validum conservatum , tractn belli multa evanesccre, quac obsessis salu-

·tem, hostibus perniciem adferre possent; etiam rae­

saris vires ct christianorum auxilia sibi ipsi ostentabant. XV. Calend. Sept. visus uuiversus hostilis exercitus per ingentia agmina discretus, quo etiam innumerae multitudinis ostentatio metum pro pugnantium augeret. Subeunt muros, et tamquam stataria pugna ac pateuti campo, per immensas murorum ruinas, et late fossarnm oppleturas fit praelium ingens et hiuc atque illinc strages. Sed aliis ac aliis non militibus sed exercitibus succedentibus nostri impares numero, omnes simul pugnare cogcbantur, et non unum, sed multa praelia capessere; donec ad extremum corporibus, viribus, spiritu cleficientes, tantorum exercituum, tot praeliorum impetu, diei Jabore perpesso ac susteutato, inumbrante jam vespera in arcem se recipiunt. Censtat DCCC superfuisse, cum rursus nova



323



oppugnatio, nova labo rum facies, nova moles periculi, instaret. Ab tribus simul partibus tormentis dies et noctes propugnacula moeniaque petita, tres moles ingentium castellorum similitudine saccis terra et lana oppletis, cujus multo maximam copiam ex universa provincia congesserant, altitudinem moenium egredientes easdem ad partes mira celeritate constructae; super bis delectae janiciarorum manus cum tormentis impositae, nullum momentum, fossam, vallum, aggerem, aut munimenta introrsus moliendi relinquebant, donec uno eodemque tempore averso etiam rivo, scissa repagine aquarum, fossis materia, terraque repletis, ac cratibus desuper impositis ad muros subirent, acerrime op-pugnarent, diem ac noctem juxta infestam reddendo, ut perpetuo labore ac vigiliis conficerentur. Sed periculosissimum certamen quarto Calend. Sept. (decollatio S. Johannis Baptistae infausta · Ungaris, fausta illis dies erat) initum, cum universus exercitus ad oppugnandum incubuisset *). Nam Solymanus morae impatiens, et irritarum oppugnationum accensus, simul reconlatione illius diei, felix ac faustum omen precatus, increpatisque visiris cxpugnare jubet. Quin et ipse senili corporc langvens, prisci tamen decoris avidus, equo imposit11s, con picunsqnc suis acccndebat animos. Janiciaris primo loco subcuntibus, miscctur praelium ; fit atrox pugna jam missilibus, jam corpora corporibus, arma arm is, vir\'S viribus opponcndo; ad extremum capto janiciarorum aga ct multa clade affectis, praelium exccpere integTi ac recentes: tum praelium







*) Istvanfi jegyzeto : Eo die Turcae sc in castris silentio conti· nuerunt, uti ii, qui inter(uerunt obaidioni, referunt.



824



redintegratum, iterumque aliis atque aliis succedentibus agminibus, noctem totnm, ct posterum di m oppugnando continuarunt . Nee itleo nostri remissius agere. Pridie N onas Sept. eductis in conspectum totis copiis, et dispositis per turmas ac cohortes, parant praelium; materiam, igncm, faces, egesta antea terra, aut vi tormentorum disjecta arboribus subjiciunt; inde mate-. ria in propinquo pro munimentis comportata ignem corripuit, inde militmn casae. Haque simul pro ruinis pugnando, caedendo, 'l'urcis invicem succedentibus, nostris vix ad suspirandum spatio , denique vi atque fiamma in inte:i;iorem arcem compelluntur; in angulo sita propugnaculi vicem habebat, intermedioque ponte multi obtriti, multi caesi, ac praecipitati hostium saevitiam perpessi sunt. Jam perventum erat ad summas rerum difficultates,jam cuncta obsessos praeter unam animi virtutem constantiamque, nam spes quoque sera,

_defecerant . Hostis crebro insultare, urgere, oppugnare, tandemque VII. ldus Septembr. paratis omnibus missilia tela ignem vomentia propinquis tectis ingerere, scandere muros, omnibusque locis pugnare; postremo ferro et flamma nostri eo angustiae redacti, ut patef actis portis erumpendum in arcem exteriorem putarent, ibique in orbem pugnando, pulcherrimi certaminis finem cum honcstissima morte facere. Irruere hostes et glomerari circum ; tum ponte et area confertissima hostium multitudine plena , subito tormentorum maxima ante ibi condita collibrata ac inflammata in oppositos emisere ; incredibilisque hostium strages puncto temporis edita est; nam non pilis tantum tormenta , quibus constipata acies certa ac miserabili clade lacerabatur, sed etiam taxillis ferreis, variisque metallorum frustulis, usque ad



325



summa ora compleverant, quae flammarum et pilae impetu expulsa 1 grandinis modo in omnes p artes Iethali violentia dispergebantur. Erupturus tand m Zrinius cum suis, ac terribile sui spectaculum pugnando edens, intra pontem geminato ictu pilae ex sclopeto trajicitur; caede, ferro, flam mis tota arcc vagantibus. At maxima et incredibili 11ominum clade victoria constitit; nee enim vivi modo , etiam mortui ab hostibus velut paenas exposcebant, cum in turrim quandam saxeam, pulvere sulphureo et missilibus ignibus completam, desperatis jam rebus, funiculos igne succensos arte collocassent. Igitur capta arce, cum innumera multitudo irrupisset , uec arcem modo ac oppidum opplesset, mixtis primoribus ex totis castris, sed circum patentem campum: tum repente infiammatis pulveribus, disjecta per·omnes partes missilia tela et saxa, quoquoversum inciderant, confertissimos hostes abstergebant; nee cominus tan tum, sed eminus etiam eadem periclitantium sors, duru saxa per aerem volitantia, ignesque missiles passim corriperent, obruerentque mortales, vclocitate mali omne effugium praeveniente, saucii, semineces, exspirantes, ambusti, artusque discerptorum militum cum ingenti strage caesorum, horrendum spectaculum visebantur.

Hos exitus duo claustra christianitatis habuere;nam Ungariae appendices tantum supcrerant, si priscum imperium spectes; munitionibus, armis paria. Giula viris potentior, duce dempto. Duces superbia, saevitia, avaritia, baud discreverim, nisi quod hie maculosa vita, egregio fine, tantundem meruit bonae famae, quantum ille malae. In Croatia vctusta comitum familia ortus, prima juventa Turcis permixtus Petri Keglevicii insignis ducis, ban Illyrici consiliis ac ope ad-



326



jutus, et in gratiam principis adscitus; eodem tamen post per fraudem capto , arce quoqne Chactornia exuit. Cocianerutn suomet pugioue specie viscndi evaginato, ob argentum, quod ingens secum habebat, sacris mensae, diisque bospitalibus temeratis interfecit. Quod facinus ei plane congruit, cui ingenium esset ob crudelitatem ct avaritiam, et maxime principe infirmo, apud quern sine metu peccaretur, cuicunque flagitio promptum. Filiae Petri Erdeody bani Illyrici desponsatae repudium dedit, obtenta prius arce Moniaroquerec, quam in dotem ille filiae arctis conditionibus dederat; nee tamen postea recuperare potuit. At ille in spem aliarum nuptiarum non minus opulent.'lrum, unis nuptiis geminato lucro adducebatur. Nam l\fargaretae Zeechy Thomae filiae a secundo marito viduae opulentae, neque alia re commendandae nuptias pactus, dum filiam quoque iUigavit filio; qua re perfecta, ipse viduam aspernatus ad alias potentiae augendae causa transgressus est. Quippe sororem uxoris cancellarii bobemici de N"ova domo, ac V ilhelmi Rosembergii, exoletam virginem affectando nimiis studiis superinduxit. Francisci Tahy magistri agazonum ac viri senatorii, et per affinitatem innexi curiam nobilitarem , clientelarum agmine et eductis Sigeto militibus solo aequavit; etiam arboribus concisis, ad amoenitatem fructumque insitis, quaesito ultro colore. Vocatum enim ad sese, et in convivio ad ebrietatem redigere volens, illo non posse sibi venenum sumere proferente, simpliciter dictum infenso animo in atrocis causam facti diu meditati arripuitJ frustra in comitiis et consiliis toties lamentante. Familiari quo. dam Stephano Gerdaac ad occupandum castellum nobilium tcnuis fortunae, contra jus fasque impulso, inva·



327



lidis edictis principis, ausns est - e xspectare arma, donec ruutuis caedibus expugnaretur. P raefecturam Sigeti ambi vit inexple bilis avaritiae atq ue potentiae studio, dataque vicissim ut clientelis et opibus stipendiorum difficultati subveniret, quae raro nee unquam integra exsolvebantur. Haec scilicet praecipua crat ars legendis clucibus; sive enim suo, sive rapina militem expleret, nibil erat pensi. Sane ab imperio Ferdinandi hoc quale quale est, vel ars vel aliud> omni disciplina, omnibusque legibus divinis et humanis sublatis ad ultimum excidium usque sine remedio pertluravit. Mox crebrescente fama belli, cum praefecturam resignare vellet, odio et vi principis invitus retentus.

Caesar interim equitum peditumque copias per Po­

sonium praemittendo pridie Idus Augusti Viennam egressus cum equitatu aulicorum et octo vexill is peditum, comitatus l'"'erdinanclo fratre ct Gunthero com ite a Svarcenburg, quintis castris Ovarum pervenit. Eodem die et Bohemorum, Moravorum, Slesitarumque equitatus. Ex Ungaris Nie. Olahus arcl1iepisco· pus strigoniensis, Franciscus Forgach electus episcopus varadinensis, Andreas Batoreus judex curiae, Micha:J de Mere locumtenens cum potestate palati · nali, Franciscus Tahy magister agazonum. Paulo post tria milJia peditum italorum, ducis Florentiae auxilinm. Ibi caesar consultavit, an pr gredi placeret? Franciscus Batthiany aeger valetudine ac senio, eoque absens per litteras disseruit principem consistere Ovari praestare, ut ad summam rei auctoritatem et auxilium in tempore ex propinquo adferret, ubi opus esset; sin iret, et intentato pedem referret, fugam vidcri: utque initia belli provenissent, famam in



328



cetera fore. Franciscus Forgach Strigonium petendum continuis itineribus, et oppugnandum ; fore enim ut Sigetum et Giula vel alterum obsidione liberaretur ; et si praelium displiceret, tutum reditum, longiori i"lli in duplo, quam nobis itinere; ita trahi bellum, et eludi hosteUI posse. Sin hostis persisteret, baud dubie Strigonio recuperato parem victoriam, parem gloriam. Tahi bellorum peritus subscripsit. Ceteri, quod inter ancipitia teterrimum est, medium sequuti, ire Jaurinum, et ibi consilium ex eventu capere. Sexto hinc die promota castra usque Jaurinum. Caesar ad villam Abda consedit. Ungari in proximis urbi campis. interfluente Rabcza conjunxere castra cum his, qui citra Danubium barones ac comitatus caesarem opperiebantur. Hue advenere Antonius Verancius episcopus agriensis, Paulus Bornemiza nitriensis , a Stephanus Dobo. Censa sunt equitum duo millia et quingenti, peditum mille. His stativis Turcas villam Cajar in propinquo populatos Ungari frustra insequuti sunt Per eosdem dies incursavere et levenses, et post aliquot praelia dolum paravere. Praemissi, qui provocarent praesidium ad certamen, et interim plures sese abdiderunt. Illi simulata fuga nostros in insidias traxere; tum pugna exoritur, sed nostri, ut victos intrepide sequuti , non in aciem pugnabant, dispersi a confertis pro:O.igati. Bartolomaeus Horvat praefectus multis vulneribus acceptis illatisque captus, missusque imperatori, cum quo familiariter colloquutus Solymanus dicitur, paulo post in carcere mortem obiit. Nee Andreas Balassa prosperiore fortuna usus, nisi quod solus periculum effugit. Ipse ac Emericus Czobor apud Carolum a pueris educti, ne equitibus ungaricis careret, cum CC ambo in militiam



329



scripti sunt. Andreas Balassa (cum) his Sigetum versus profectus, · cum exploratoribus similiter turcis concurrit, meliore primum fortuna; unde quibusdam suomm praeda occupatis , in contrarium versa , fusus fugatusque aegre evasit, amissis militibus, inter eos Francisco Docio nobili adolesceute. In partibtis Cassoviae senescentes res adventu Simonis Forgach excitatae surit, neque enim ea tempestate militaris rei fama alius peritior habebatur. Frustratum antea ac spe ductum, tum -sua tantum defendentem caesar promissis et crebris litteris evocat, ac Svendio socium ac consiliarium be1li addidit *). Georgium Bebecum ab Solymano Johanni II. dona.tum, supra retulimus. In cassoviano tractu arces , castella atque oppida habebat, et commodum erat in partes trahere. Sed angebatur amissa Senderovia, ·ut diximus a nostris occupata. Ergo modo agere per nuncios ultro citroque commeantes, modo bellum intentare. Postre-: mum irrita spe d auxilinm turcicum confugit. Fileciensis, nogradiensis et seceniensis begi ad castellum Zabatcam cum duobus millibus et quingentis equitibus in castris erant. Svenda dubitante et ad praelia canto, Simon Forgach disseruit celeritatem ipsis utilem, et cum pa.rte fortunam experiri, antequam copiae turcicae confluant, ac Tartari hello accedaut; futurum enim, ut paulo post .pares non sint, et paucitate suorum cedendum sit, et tot sim:nl bella ex moenibus Cassoviae spectet, vix sedem belli propugnaturus. Ita concubia nocte Senderovia (ibi sta-







") Forgach S. jegyzete: Nem ugy wint sociust, hauem, hogy

1eget<>je es tan&cea Iegyen.



330



tiva erant) movcre, equitum ac peditum tria millia *); nocte obscura et silvarum opacitate multis aberrantibus, Svenda ac Simon Forgach postero ad Tornalliam vicum operiundo militi constitere. XIII. Calend. Septcmbr. fuit. Interim ex adverso pauci equitum se ostendere. Tum Svenda irasci, turbari, ac consilia ungarica appellare ; donec Simon opportuna loquutus, simul missi ab eo speculatores adtulere populares esse. Mox ceteri quoque affuere. Ventum deinde ad hostem instructum jam et paratum. Terga castellum, latus Rima flnvius defendebat . Rursus Svenda improbare consilium, et mutato pugnandi consilio tormentis appetere parabat: cum Simon ex oppido Rima-Zombat praetore et quibusdam civibus accitis, vadum ad molas frumentarias commonstrant. Transeuntibus nostris Turcae digressi castello, ad ima montis in aciem compositi exspectavere. Melchior Balassa sinistrum, Simon l!..,orgach dextrum cornu cnrabant, mediam aciem Svenda. Jqhannes l!..,ighedy cum delectis equitibus ungaris in frontem irrumpere jussus; neque primum nostri exercitus impetum hostis sustinuit; sed palantes insequi silvae densae et noctis tenebrae prohibuere. Ducenti tantum aut caesi, aut capti, inter quos begus seceniensis , ac castra, carri, et cetera ingens praeda capta ; ex nostris qnatuor desiderati sunt, in qneis Nicolaus Soliom. Interim Sabatcam quoqne desertam dilapsis praesidariis



*) Forgach S. jegyzete: :d&.sfelezcr ha volt; a tabor Tokajnal volt; avval az kP.vessel az tatarok utan indoltonk vala, kik akkor jonek vala fel Tokaj Me, ea valami ennehal.n szaz lovag 8zerenesig szagudott vala, kiket nem eresztenk, mert nehcz az nemetnek tatart kergetni. En o.z huszarokkal keredzcm vo.la utannok, hogy a ho! meg h&lnak, ejjel ilasek re&jok; de Svendi nem bOC$at8. Ugy terenk OZ· tan Szendrobe ; az tobbi ugy volt, 11 mint irta .



331



nostriconflagravere. Eadem nocte in oppido Rima-Zombat pernoctatum, et scrutantibus repertae litterae Bebeci, queis Turcas et Tartaros conciverat, ad circumveuiendos et delendos nostros. Inde ira majore concepta, castella Georgii Bebee Pelseocz, Gombazeg, et Gagy, tentata tantum oppugnatione, in deditionem venere. Comperto deinde Turcarum et Tartarorum consilio excludendi nostros Cassovia, ad oppidum Zina promota castra; illinc Svenda Cassoviam profectus, Simon Forgach Craznahorcam arcem validam et magno praesidio firmatam oppugnandam. Temerarium videbatur consilium, Bebeco Turcas Tartarosque paratos jam ac procinctos sollicitante: sed in celeritate, tormentorum

·vi, ac militum virtute spes erat. Ergo ubi eo venit, per noctem tormenta aenea disposnit, et postera die unum propugnaculum valide conquassavit. Ubi praesidiarii aliud quoque qnassari et oppugnationemjam parari conspexere, deditionis signum fecere, atque recepta arce incolumes dimissi sunt. Nec ultra ibi moratum, quam praesidium impositum est. Nam exercitum Turcarum, Tartarorumque adventare, Johannem II. egressum cum copiis Transsilvania, incertum adhuc quo consilio, Debrecenium post se reliquisse nunciabatur .

Octavo die postqnam caesar Jaurinum venit, castris motis milliare confectnm, seqnenti duo; et tum primnm exercitus et castra, mouitu Ungarorum, militariter instructa. Ungari tribus agminibns per frontem et levioris armaturae equites incessere; mox tormenta aenea, impedimenta et carri , et post peditum ordines, et deinde eques gravis armaturae . Castra apud villam Genieo fixa III. Calend. Septembris qnadrangulari forma; pro munimentis carri atqne impedimenta disposita; unnm latus Danubius defendebat;



832



portae, et qua maxime mms erat, tormentis firmantur, primis, postremisque militum, quoad castra considerent, in armis persistentibus . Nee multo post Ferrarieusis adfuit cum DCCC equitibus. Nonis Septembribus l\Iabmut begus Albae-Regalis cum expeditis DCC Turcis, mane in ipsa mutatione vigiliarum, pabulatorum quosdam abripuit, alios trucidavit, baud longe a castris. Postquam rumor trepidis nunciis castra pervasit, miles arma rapere: et se parare ; sed nihil dum informatus erat. Ungari tamen gnari hostium citi evolavere. Et Georgius Tury cum paucis ante omnes adgressus est, mox alii super alios , dein reliquus equitatus ungaricus cursum intendit; neque sustinuit hostis conspectum vexillorum, cursim pugnare, modo sistere, modo cedere. Sed ubi in silvam Vertes *) ventum , mirabili pernicitate equorum , et ad explicandam equitum aciem praepedientibus arboribus fusi et fugati sunt. Mahmut begus , et plerique capti, plures obtruncati. Ille caesari: et Ferdinando duo mancipia dono data. Georgius Tury insigni torque aureo accepto, iterum eques auratus (quod virtutis praemium est) a caesare creatus. A Mamhuto exceptam. vocem, Giulam captam, dein fama firmavit ; nee de Sigeto laetiora exspectabantur, quippe cuuctatio spem ademerat. Mox ambigue auditum; post Stephanus Pernezy praefectus babochiensis rescripsit; sed quidam gregarius miles ex Sigetiensibus Babocham missus, velut testis cladis , illinc ad castra certiora attulit. Iverant Babolciam duo vexilla Germanorum, quibus per noctis obscurum dilapsis, neque Stephanus Pernezy cum reliquo praesidio permansit. Hine pavor in omnes, et exemplum secuti praesidiarii, ca-



*) Istvanfi jegyzete : Bacon.



333



stella ac arces passim deseruere, etiam quae remotiora fuerant. Berzence, Chorgo, Zakan, Lac, Vizvar, Belavar, Segesd, Zeniec; haec in comitatu simigieusi, quae ab hostilms sine praelio occu pata sw1t. In comitatu ·quoque Castriferrei, quamquam pleraque deserta fuerint, sed hostibus partim ignaris locorum, partim ob distantiam serius ventitantibus, iterum recnperata sunt. Nam ut fit in tanta trepidatione, aliis cum liberis, et uxoribus relmsque fugientibus, aliis vero praedam sequentibus et militilms et paganis, ut quaequc castella deserta reperiebantur, ab obviis occupabantur; nommlla item <l.omini proprii repetebant. Tum caeear de summa rerum consultavit: ungaris consiliariis per secretarium proposuit, explo· ratores pluribus locis conformiter refer re, Turcarum imperatorem expugnato jam Sigeto contra se venire; idem asseverare transfugas (sive ante obitum id m ntis fuit imperatori, sive dolo hostis fabricatum vulkatumque fuit; namque nonnullos transfugarum re,•ertisse certum est); Germania unam sententiam placere Jaurinum redire, castra vallo et fossa cingere; ab Ungaris consilia sese requirere, tamquam peritissimis hostium; quorum uemo fuit, qui non in eodem loco castra firmanda censeret. Evulgata enim hostium victoria , et iterum adventu, quis non fugam et metum interpretaretur? quantum animi nostris decessurum, tantum hostibus accessurum. Quin accerseret quam celerrime, quicquid usquam auxiliorum esset. Carolum fratrem, qui unam legionem, equitum germanorum mille quingentos circa confluentes Dravae et Murae (olim Savarbae) in castris cum auxiliis illyricis per Petrum Erdeody banum Illyrici adductis babebat. Ex Inferiore Ungaria delectos ac veteranos milites, equites pedites-



334



que : Stephanum Dersffy apud Nitriam castra babentem cum tribus millibus ungarorum equitum peditumque totidem, transdanubianorum baronum ac comitatuum. Jam neque Jaurini praeter muros, leve ad summam rei momentum commodius, Danubium eundem esse. Et si dubia praeliorum evitari placeret, esse insulam Danubio tantum discretam, foecundam copiarum, ulteriorem Ungariam non procul, quae commeatus suppeditaret, navium multitudinem fabri­

·cando ponti. Italorum, nam et hi consulti, eadem sen­

tentia, nisi quod imperator Jaurinum, Ferdinando cura belli commissa, extra pericula belli concederet. Sed Germanis, etiam egregium consilium, quod illi non attulissent, displicere . Appetente ergo vespera tubae cecinere, et XVIII. Calend. Octobr . uno die reditum, quod duobus ante confectum fuerat. Castra urbi, et castris vallum fossaque circumjecta. Duo autem latera Danubius et Raba (Arrabo olim) protegebat

Hactenus prior exercitus, quern Besprimum et

Tatam expugnasse diximus, in stativis habitus, Jaurinum revocatus est, quatuor vexillis Germanorum praeter veteranos pro praesidio relictis. Andreae Quilmano praefecto mandata data, si bostis Comarum oppugnatum veniret, ut oppidum incenderet, et arcem omnibus viribus defeuderet. Oppidani lacrimantes exercitum revertentem inspexere: qui se a metu prius liberatum iri crediderant, nunc hostibus exponereutur. Per sex et quadraginta dies quos illi frustra trivere, morbo atque ab hoste pleiique absumpti. Nam in vineas paulo remotiores commeantes, gr garius et lixae mixti, nulla erat dies, quin multi excipereutur; neque se armis defcndere, ut mos militum, sed fugere ubi hostem conspexissent, aut abjectis armis preces va-









nas fundere; ueque tamen probiberi incerto imperio poterant; ita insveti fructus· copia ac aestus infirmaverant exercitum. Castris nulla erant munimenta; ut cui libitum , passim dispersi in magna securitate agere; cum Strigonium et Bud am rccentia et magna praesidia classisque advcnissent, et Albae Regali quatuor ac viginti millia Turcarum in castris essent. Paulo post caput Zrinii bassa budensis, a Mehemeto primario viziro acceptum, ad Ecchium comitem a Salmis, imperatori dono misit : sed pavori ad exercitum atque ostentui; quod publico funere uxori et liberis remissum. Jam summa ignoratio rerum omnium erat; nam exploratores praeter unum aut alterum in civitate strigoniensi, gregarios vilesque, nulli; perfugae pauci et obscuri ambigua referebant. Petivere Ungari delectis ex toto exercitu idoneis, albenses adoriri: non indecorum facinus , si votis virtus adfuisset; ostendunt iter noctis unius; periculum nullum; pertinere ad famam principis et tanti exercitus, propinquo hoste ac milite asiatico imbelli, dignum gloria audere. IgitUT equitum germanorum cataphractorum septem millia, ferrariensium cum voluntariis mille, nngarorum equitum mille et peditum totidem, italorum peditum quatuor millia, plerique eqnis carrisque impositi, quatuor et decem millia species justi exercitus, VIII. Calend. Octob. i pera tore coram profecti, duobus ac viginti tormentis currulibus conductis. Uugari et itali expediti. Germani carros, et tabernacula, impedimenta, et commeatus tanqnam ad longam cxpedit.ionem vebere. Jam primnm mane tubis itineri signum datum, mox jussi in castra redire; ac iterum sono tubarum exciti medio diei abivcre. Quatnor milliaribus confectis in silva Bacon conse·



386



dere. Germani tendere, coenas parare, nihil ex aolito remittere. Temulentia ac somno dux milesque nocte protracta, multa Ince paulnm progressi. Non dux militem alloquio firmare, non miles dncem noscere, vagi, et inconditi sine imperio in valle trium millium spatio Alb:t-Regali sese abdidere; praemisso Georgio Tury cum equitibus ungaris centum. Ille ratus secuturum exercitum, baud procul castris hostium adequitans, neminem hostium adversum habuit. Nam majore parte ad populandum profecta, satis babebant castra defendere. Dux erat expeditionis Ecchius comes a Salmis, apud egentissimum principem prodigentia clarus, bellorum nisi in conviviis ignarus, sermonis nimius; quod apud indoctos scientia videri, et praef ectura jauriensi aderat auctoritas. Amissa tam foede praeclara occasione, cumulatim infinita mala aggregabantur, audiebanturque, frendentibus omnibus, quod in tali occasione et in tanti nomi.nis exercitu, nunquam unicum hostem adversum vel cernere licuisset. Nam expugnato Sigeto et occupatis Babocia aliisque castellis atque arcibus, ingens populatio sequuta est: supra XX millia humanorum capitum in comitatibus simigiensi, zaladiensi, et Castriferrei, in servitutem abducta, et praeda ingens. Vagabantur enim hostes longe lateque sine metu ob multitudinem et nostrorum metum. Tandem ex castris serius digressi Georgius Tury, }.,ranciscus Teorek, et Ladislaus Ginlaffy, duobus locis duobusque pracliis ad mille caecidere, aut cepere. Inter quae conflagratio civitatis jaltl'iensis, forte an astu hostis incertum, uam ntrumque affirmant, tanquam prodigium atque dh'ina ira, incertos consilii amentesqne omnes effecerat. Universa siquidem civitas puncto temporis in nihilnm



837



est redacta. Initium baud proeul ortum a porta, quae ad Rabum vergit, atque_ impellente vento saevissimo, simul coeptus ignis et statim validus proxima quaeque corripuit. Cum ergo urbs alioquin obnoxia esset iucendio, arctisitineribus, ac materia multipliei, pervagatum est incendium pomoeria usque; hinc rursus in adversa aedificia mutato vento, quasi ad delendam urbem fato quodam agitato illabitur, et eo unde coeperat revertens, continua quaeque populando, nihil re· liqui fecit. Ungarorum castra proxima erant moenibus ad fossam; dum ergo spectatur, dum timetur, ne castris involet ignis, ex coquina Nicolai Olahi archiepiscopi strigoniensis erupit. Copia erat pabuli , et materiae in castris; ideo puncto temporis urbs castraque flagrabant; alii ergo ad colligenda vasa cursitare, alii incerto rumore vulgato esse propinquum hostem, arma capere; fumus ater et pnlveres, ut autumno aridissimo, in aerem vento levati ac mixti, coelum, castra, et conspeotum obscuraverant; flamma item pabnli, aliorumque aridorum defensores longe arcebat. Horrendum atque miserandum erat speetaeulum. Simul enim erat vidcre lamenta hominum cursitantium, paventium feminarum, puerorum, atque aegrotorum ex ea tris in urbem traductorum ; item alios seae praecipitare in fossam, cum ne in moenibus quidem consiatendi locus esset, partim integros, partim semiambustos, ac ita deformatos lacerosque totum corpus, ut non dignoscerentur; lateque vagabatur eti am in castris, ni Franciscus Forgach labore ae diligentia cum suis propinquo ex Danubio hausta aqua spargendo, remotiora vero amoliendo restinxisset;ceteris omnibus, etiam ipsis ducibus, adpropria intentis. Ita flamma intracastra Hungarornm stetiL At in ci-

1101RTK. Jrollli, IQllT, SCBJrr. XTI, 22



338



vitate vi, vento, velocitat omnia remedia anteiit. Jam ceteris absnmptis pulveris sulphurei copia et ignium missilium in aede primaria, et quadam turri reposita timebatur; nam si correpta ea igne fuissent, non solum in civitate, verum etiam in castris miserabilem

·stragem edidissent. Quae tamen Aurelii Fregosy, :ftorentini auxilii ducis opera laboreque, qui ad subsidium cum suis accurrerat, defensa sunt; quorum temere cursitantium, aut praedas circnmspectantium plerique ab fnribunda multitndine interfecti. .Multi ergo mortales interiere ; ambusti commeatus publici et privati, mercimoniorum immensa copia, ut in tot gentium concursu; nihilque relictnm praeter aedem sacram tnrrimque, et domum praefecti, in loco veteris arcis sitam, et discretam omnibus aliis aedificiis.

In lnferiore Ungaria eodem tempore baec acta sunt. Pertan bassa post captam Giulam propinquas arces et castella exscindebat. Vilagosvarum, quod amisso Temesvaro longissimum erat confininm, arx quidem satis valida, sed non qnae adversus tantum hostem resistere posset, (ea erat familiae Batoreae) desertum ab propugnatoribus, sine oppugnatione in ma.nus hostinm devenit. Jeneo arx Stephani Losoncii illus, qui in Temesvaro occubuit, hand multo meliorem aleam lusit. Jeneoum tribns et viginti diebus oppugnavit, et per hosce dies quinque acerrimas oppugnationes frustra fecerat. Tandem cum tota tormentis strata essct, nee ulla omnino spes reliqua propugna· tori bus , consilium erumpendi capiunt, qua :ftumen Cusus arci conjungebatur, quod illinc custodiae remissius agerentur. Cum ergo per noctis silentium parvo quodam navigio transmittendum esset, et alii ante alios trajicere festinarent, neque de navigio



389



convenirent: Germani repente tympana sonuere, quo tumultu hostes excitati ad unum omnes oppressere, atque trucidavere, praeter Sigismundum Segniey pracfectum, et paucos quosdam, qui nando flumen trajecerunt, et elapsi nudis atque convulneratis plantis in castellum Bely Johannis Reguli pervenerunt. Sigisml}ndus Segniey vir impiger et manu promptus cum CCCC Ungaris praefectus inerat. Germanorum autem duo vexilla. Superioris anni hello coacti fuerant praefecti harum arcium praesidium Johannis recipere. Johannes vero singulos viros nobiles cum paucis quibusdam imposuerat. Proventus autem ditionemque omnem prioribus dominis, quamvis caesarianis integram reliquerat; contentus eo, ne in manus Turcarum devenirent, quod alioqui futurum videbat. Quos illi simUI atque pepulere,in Turcarum potestatem devenere. Johannes etsi alioquin inter tanta incendia cunctandum sibi censebat, et ideo tardius aliquanto castra movisset, tamen unius Tokay recuperaudi studio movebatur; tum quia ut patrimonium et jus proprium sibi competebat, tum quod ad tutandas Inferioris Ungariae reliquias commodissimum esset. Igitur in itinere castellum Saca non ignobile obsidendum erat. Illud castellum Andreae Sacay hereditarium erat, vetusta familia atque opulenta oriundi, natura loci munitum. Quia autem Transsilvani ditioni proximum erat, paulo ante Svendius praesidio Germanorum et Ungarorum firmaverat. Praefectum Andream Bey constituit. Non din oppugnatum fuit, cum deditione Germanorum capitur. Ii enim Audream, quod diutius obsidionem tolerare voluerat, arctissime vinctum pedibns concnlcarunt, plagisque aft'ectum demum hostibus de muro ostentarunt, ex.clamantes: Hunc esse so-

22*



lum, qu.i deditionem recusasset, nee multo post lintri impositnm in ca.stra Transsilvani miserunt; iidemque portis apertis castellum dedunt, et sese ad militiae sacramentum obstringentes, una illico ad oppugnationem Tokaji impigre profecti sunt. In deditionem accepta Saca, recta ad Tocajum obsidendum IV. die Octobris venit; ponte Tibiscum stravit, obsessam ex. tribus locis ingenti tormentorum vi , septem et de· cem dies oppugnavit, Jacobo Ramingero ejus loci capitaneo, · expugnassetque, ni morte Solymani audita, inter immensos exercitus tot ferarum barbararumque nationum, Tartarorum et Turcarum, cautius sibi agendum censuisset. Itaque transmisso Tibisco et dissoluto ponte ad sua rediit. Nos quidem Tokayum amissum credebamus; nam de morte Solymani nee tum , nee postea diu, quicquam certi audivimus; quin potius illud ob oculos obversabatur, quod Budae Danubius ponte stratus erat, et quod liltabula atque habitationes pro Solymano reficiebantur, dicereturque Budae hibernaturus. Sub idem tempus Ta.rtari effnsi magna multitudine, ingentes populationes fecere. Pars enim transmisso apud Szolnocum Tibisco in Superiori Ungaria, quaecunque sunt ditiones inter Tibiscum Agriam, Cassoviam, Ungvarum, et Muranum usque, incendiis, praeda, rapinis vastarunt *). Svendius toto hoc tempore belli Cassoviae agitavit, ad quinque millia equitum et pediturn habebat. Videre erat innumerabiles ignes flagrantium oppidorum,





*) Forgach S.jegyzete: Kn Patakra keredzettem val11 400 16- val, hogy onnet 18.esam, mit mielhetek rajtok ; ho,gy oda jutek, igen (friilenek az ott valOk, mondak, hogy mindennap rajtolt vannalt, de azutan egy eem jove alfele is; magam voltam egy hetig ott; mindaddig, mig Tokaj al61 az kiraly fia elme•1e.



Ml



villarum, tectorumque, atque bostinm cursitationem, cum ad suburbia et moenia usque Cassoviae excurrerent. Praeter unum tamen ant alterum ex omni numero bostium non est interceptu.s. Pa:rs tibiscanam regionem et Marmatiam miserandum in modum est depopulata. Initio belli plerique nobiles viri atque

:matronae in Marmatiam profugerant*) cum liberis re­

busque carioribus ; nam se ibi securiores fore crediderant, m quod longius abessent a hello, tum vero, quod ea ditio Johannis esset. Sed ob decessum Solymani, aucta ferarum gentium militari licentia, neutris parcebant. XC miIlia**) humanarum animarum in servitutem abegisse dicuntur.

Eorum, qui tibiscanam regionem et Marmatiam depopulati fuerant, in novissimum agmen Johannes eos insecutus inciderat, inter oppida Ujvarosum et Debrecenium. Cum illis postquam diu verbis contendisset, cupiens mancipia ab eis eripere, quae in sna ditione 'rapuissent, nee id ut volnerat, ab eis consequi potuisset, agmen tandem postremum ca.rpere coepit, initoque praelio, pleraque mancipia liberavit, et ex Tartaris caesi baud pauci. Inter haec Stephanus Dersffy supremus Ulterioris Ung:ariae capitaneus cum parte copiarum accitus equitum mille, peditumque totidem in castra adduxit. Nam Ungari, qui in castris erant, ob pancitatem et continuas diurnas nocturnasque custodias nimium fatigabantur et praesertim equi debilitabantur. Jam etiam imbres autumnales morboe atque taedia auxerant. Unde !tali paulatim dilabi, et





*) Forgach S. j1J1?yzet.i: Nern in MarmRtiam, h11nem &7. SzamosklSzbe. M:umatia feie csak Reregszaszig volt .

**) Forgach S. jllgyzete: Fele vagy h11rmada sem Tolt, az mint

en hallottam.



84:2



cum retineri aegre possent, sunt dimissi. Ita Bohem.i, Moravi, Slesitae, Lusacii, expleto tempore militiae; dein Ferdinandus Idibus Octobr. Pragam concessit. In his ergo difficultatibus, quando etiam castra ob.infrequentiam baud sat tuta videbantur, consnltavit eaesar, restringere castra, an transferre in insulam placeret? Namque majorem militnm provincialium partem digressam, et alios vix hactenus retentos abitnm pa.rare. Ad baec augescente in dies aegrotantium morientiumque numero , dubium an contra adsultns hostiles adhuc incertos defendi possent. Ungari scripto respondere: si adhuc illae vires supersint, qnibus vallum retineri queat, iisdem in castris perseverandum, nee permittendum ut metns et fuga bostibus prodantnr. Sin secits, sibi in primis et exercitni consuleret. Qui enim numerus militnm, quae vires, qui animus, qui duces, ipsis ignota essent; nee multo post fama venit, torment& praemissa cum beglerbego Graeciae non procul castris albenstbns abesse; dubitabatur tamen an castra v.el Besprimium appeterent ant Coma.rum. Quae fallendi art.es astutissimis barbaris simulabantur, ut patuit paulo post. Unde caesar XII. Calend. Novembr. concilium convocat Germania ac Ungaris simul tum primum coeuntibus. Nam decrescente in dies numero militum metus augebatur, et rursus pudor obversaba.tur. Quorum sententias ae nomina baud absurdum posteris tradere, ut quibus viris, armis, consiliis a.eta sit respublica, noscatnr. Henricus et Georgius duces lignicenses inter Germanos principem locum occupavere. Post hos Rosembergus litterarum expertes nullo usu militiae et struendi convivii studio majore; Johannes Trautsen, Leonardus Harrach, intimi consiliarii (ita vocant so-



848



litos prinCipi assistere) belli et turbidorum inexperti, ac tum invitam militiam agentes, pace non inepti; Perztenzky luxu libidine ac prodigentia ad extremum redactus, et fratris obitu sublevatus, per easdem artes, ea tempestate potiores, cancellario bohemico de Nova Domo, paulo ante, ut diximus, mortuo snffectus. Marescalco Moraviae, Raifenbergo, Sebastiano Benach ingenium virtusque minime infra gregarium, nee indigni hoc hello. At Georgius Taiffel vetus quaestura ac aetate , hello novus, consilii bellici praesidem agebat. Nicolaus comes a Salmis nuper e studiis patavinis reversus, consiliariis belli is ascitus, ex queis Ausperger apud Carolum V. stipendia meruit, nulla militiae notabili dignitate. Ex Ungaris fuere : Nicolaus natione valachus, ceterorum odio ac sola obscuritate archiepiscopatum adeptus, Antonius Verancius episcopus agriensis, Paulus Bornemiza transsilvaniensis ac nitriensis episcopatus administrator, Franciscus Forgach varadinensis; Andreas Batoreus .discesserat ob aegritudinem, Franciscus Tahy magister agazonum, Stephanus Banffy magister dapiferorum , Ladislans Banffy janitorum , Ecchius comes a Salmis, ac comes posoniens is Stephanus Dobo olim Transsilvaniae praefectns, Johannes Peteo magister cubiculariorum, ac nazadarnm praefectus, Michael Merey _ locumtenens cum potestate palatinali , vir p.risci moris virtutisque, et alio principe, alio tempore dignus, Primum caesar scriptum Ungarorum, ut diximus, recitarijubet; deinde sententiam Ferrariae dncis a se exploratam profert. Consideranti nimirnm sibi, qui abiissent, et qui in castris essent, numerumque morientium tam militum, quam equorum, amplius in castris perseverare peri-



culosnm videri. Ad haec in Ungariam Inferiorem flagrante adhuc hello submittenda auxilia, et hie beglerbego Graeciae circumferente arrna, Natoliae bassa Albae Regali sedente, Besprimium, Palota, Tata, Papa, Canisa, et quod confiniorum milite firmandum. Unde, quotam exercitus partem superfuturam ca- 1tris? Id consnltissimum ad praesens. auxilia, praesidiaque dividere, caesarem Ovarum concedere ; nam Viennam dicere verecundia tenebatur, quamvis in secreto consilio fi.rmum haberet. Et rogati sententias primum consiliarii bellici , non auctoritate, sed con- 1eientia principis et praesentium notitia potiores. Georgius Taitfel prompsit sententiam couformem, nisi qnod addidit a.beuntium nomina, vexilla aut nationes, atque remanentium, suppresso tamen numero ; item eentenos, ducenosque unam intra n ctem exstingvi: tum quae praesidia, et in qnae loca mittenda; reliquum exereitum in insulam transmittendum, et in villas vicosque dispergendum. Germani omnes alii aliis verbis confirmavere. Et Ungari usque ad Franciscum Forgach. Nam frustra exercitum fore, si per omnes villas et municipia distribuantnr, nee hostibus metnm, nee nobis nsum. Franciscus Tahy tractandis Germanorum ingeniis callidus , leniter assensus in adulationem divertens, orditur magnifica de exercitu, de caesare : Non Ferdinandnm tantum habuisse, equitatum vero non alium principem nostro aevo majorem, validioremque; et si Solymanus certare ausus fuisset, victoriam ambignam futuram fnisse. Sed qualiseunque, inquit1 victoria habenda est, ubi ferociam ac immensas cupiditates hostis potentissimi refrenaris. Nam qui Viennam, qui Austriam ac Germaniam sibi destinarat, intra certos limites ac terminos velut



846



cireumscriptum ease. At qui nsus sit etiam levis armaturae militum ungarorum, oaesaremjam eoram vidisse, n e sine illis prospere bellum geri; eonquirendos igitnr, alendos atque fovendos; tum amissis Sigeto et Giula, circumspieiendum quae loca maxime opportuna sint, ut novi obices, nova claustra opponantur. Sequente1r eadem , modeste et paucis. Caesar Ger manos sequutus, quae de novis munimentis deque levi armatura dicta, laudavit. Postero ergo die transmisso ponte, ac paucis familiarium ex praecipuis, .una cum ortu solis Coma.rum a.bscessit. Et proxima, quae insecuta _est, quod aulicorum ac Italornm, ac octo cohortes, duce Remero, Ovarum. Eodem caesar . quoque per insulam, et illinc Viennam rediit. Andreas Taift'el et Sullenburg cum reliquiis suorum equitum m1ss1 in comitatum Castriferrei et Sopronium. Duo vexilla peditum Svendae missa. Besprimium distrahere placebat caesari ; nam ob conflagrationem praeteritam invalida erat prorsus ; tum etiam propter loci situm, oum h1 monte situm ita esset, ut nee fossam alicujus momenti, qu e hostiles insultus retardaret, haberet, nee aliam munitionem. Ungari tamen retinendum censuerunt in belli fortunam, et praesidio firmandum; nam ex eo magnae ditiones regebantur; quae statim sine praelio in hostium potestatem devenire nimis miserum ·videbatur. Ideo missa sunt eo duo vexilla Germanorum. Reliquus exercitus et aegrotorum ingens numerus trajecit ponte in insulam. At caesar alicujus famae vulgandae causa, Sechenum arcem in Ulteriori Ungaria, ubi Johannes Balassa profligatus fuit, ad montana miner arum expngnari statnerat. Sed Germania stipendia flagitantibus, interea Ungaris q uoqne ad sua reversis, sine quibus nibil tentandum pu-



tabat, irritus fuit conatus. Effusi per insulam, absumptis per omnem lasciviam ac luxum vicis, oppidis. villisque, mutabant stativa; nee enim satis erat, uti, etiam equorum lectos ac vias coenosas, ut autumnali tempore, in magna stramentorum copia, frumento consternebant. Ex castellis ac domibus nobiles viri, ac matronae cum familiis expellebantur. Haec in absentia caesaris, nee minus insolenter in praesentia ; prius per licentiam militum victi, quam per hostem. In iti· nere enim ex agris, ex vicis frumentum inspeetante eaesare distrahebatur; in eastris quisque sibi acervos, et '?umulos parabant,_ verso etiam in stramentorum usum. Pecora, res vi adimere, teeta, domus, villas, vicosque integros detrahere; postremo hostiliter saevire, manipulatim ae gregatim vagari nee agrestes modo, sed obvios quoque spoliare, ac repugnantes trucidare. Tamquam hostile solum urere, vastare, rapere: ita quam longissime evagari potuere, qnicquid villarum, vicorumque fuit, distraetum ambustnmque. Unde metu etiam in remotiores propagato, deserebantur. In tanta hominum multitudine, et tanta lieentia, per omne tempus belli punitus quisquam nee visus nee anditus est. Diseiplinam et severitatem, laudata olim et celebrata priscis dueibus, interiisse erederes. Paulo post equites omnes exauetorati; trinm legionnm reliquiae retentae sine nlht stipendiornm solutione. Tandem alii inopia, alii eopia, ventre, gula sibi ipsi hostes, ac tabe mutuo inficientes, omnes prope interiere ; eft'ossis scrobibus vieeni tricenique, mirum dietu, injiciebantur. Erant scrobes, in queis duceni, treeeni, et qningeni aggregarentur ; cum nedum singulis, sed nee pluribus quidem in tam

· foeda mortalitate sufficerent busta. IV. Calend.



847



Novembr. ingressuro Viennam imperatori simul excessisse Solymanum, et rerum potiri Selimum fama eadem Venetiis per regis Poloniae pos tarum magistrum (nam et is postas Venetias usque alebat) renunciatum, sexta et quinquagesima die, quam obiit. Mortem ejus paucis expediam, (si prius dixero eodem die et Geztes et Vitan ab budensi bassa tormentorum vi expugnata). In triennium expeditionem su ceperat, ut expugnato Sigeto, Viennam Austriae caput, et totius Germaniae columen, in suam potestatem redigeret, hello transsilvanico exstimulatus, et tributi promissi omissione, mox adparatu belli germanici. Solennibus votis e more prius nuncupatis, equo per Constantinopolim vectus, quamvis senectute gravis, et ingentibus victoriis ac triumphis per summam felicitatem cumulatus , duos imperatores romanos vectigales habuisset, gloriae duces satis baberet. Pridie Non. Sept. concessit vita, tribus diebus ante arcem interiorem Sigeti captam, aetatis sexlo et septuagesimo anno, vir inter antiquos imperatores facile constituendus. Tanta tamen prudentia Mehemet bassa primarius vizir usus, ut non solum celaverit obitum, sed helium quoque continuarit: donec Selimus secretissimis nunciis de obitu Solymani certior factus, sedem imperii occupavit. Nam ex Asia, quod iter decem dierum spatio alioqui vix confici potuisset, tribus diebus mutatis equis, Constaninopolim advolavit. Perhat bassa *) urbis praefectus interea legionarios tirones (agiamoglanos vocant) specie delectus









*) Istv!nfi 8. jegyzete : Skender paasa horto rwn cuatos fuit ab1ente Solymano urbis praefectua, non Ferhat.



in supplementum janiciarornm, qui in hello occnbuissent, extra urbem amandaverat. Ii enim in .morte imperatorum judaeos ac christianos, eorumque domos, qnadam. nsitata Iicentia in praedam convertere solent. lgitur pronunciata morte Solymani, statim imperator 1alntatus, et conclamatus est, sine ullo militari tumnltu. At Mehemetintentis custodiis vetuerat, ne quis occultus nuncius Byzantio incastraanteadventum Selimi veniret; quippesimulata morte, Pertan bassa, corpus imperatoris



navigio per Dannbinm Constantinopolim demiserat, thesanrum in belli snmptus allatum (xx x million es dicunt)

variis modis Belgradum misit. Interea exercitum

.detinebat Iaboribus in repurgatione fossarum et restauratione munitionum Sigeti, popnlationibusque, tabemaculo in edito collocato, tanquam imperator O:.andaret, . inspectaretque; ne otio materiam sernionibus ac novis rebus praebente curiosi agerent. Dein Selimns post quartam et quadragesimam diem a morte Solymani Belgradum pervenit, ibique donativum militibns viritim distribuit, et cum exercitu victore Constantinopolim est reversus.

Congruens crediderim n me m qnoque exerci- .

tuum prodere, ne posteri ambigant, cum etiam apud

.modemos homines vario rumore jactentur. Germaniarum auxilia fnere tres legiones, cohortes octo; quaterna millia in legione, quadringeni pro cohorte. Florentiae ducis peditnm tria millia, quontm dux Aurelius Fregosns. Joh. Alphonsus Castaldus, et comes Camerani italorom peditum duo millia et ducentos pontificis stipendiis adduxere. Pedites tot. Equitum auxiliariorum germanicorum sex millia, ducibus Gnnthero comite de Svarcenburg, marcbione badense: comite Barbi, Snllenburgo, Ludovico Ungnodo et Andrea Taitfel.



84:9



Aulicorum caesaris mille, Ferdinaudi quingenti, Ferrariae ducis octingenti, Guisiae ducis centum, praesens et ipse; pueritiam vix egressus, seditionibus gallicis semotus.Volfgangus palatinus Rheni et Richardus marchio brandenburgensis ducentos habuere. Dux Sabaudiae equites pixidarios et galeatos ducentos, totidem hastatos gravis armaturae misit. Provinciales Bohemiaetria millia, Moraviae mille quingentos; Silesiae cum duobus ducibus lignicensibus Henrico et Georgio, ac duobus de Munsterberg, ac juniore tessiniensi mille quingentos. Ex Austria MD; Superioris Austriae CCCC. Burgundiones equites sclopetarii et galeati ceutum , duce Brederoto hollando, ex Belgio, proprio imperatoris stipendio evocati. Cum Christophoro Iffiu.) ungari equites XXVIII mixti Burgundionibus ob armorum similitudinem. Caesar ducentorum ordinem dederat, sed gregarium et infamem, ut \ilem omnes abhon-uere, nee quisquam Ungarus praeter hos ad stipendia. caesaris conscriptus. Ungari auxiliares non uno in loco erant; nam hi tantum in imperatoris castris eraut, qui comitatus a Dauubio Sigetum usque protenduntur; qui cum proceribus nonnullis atque episcopis, quorum nomina supra tradidimus, equitum duo millia et quingentos,. peditum mille conficiebant . Alia castra ad Nitriam erantsita,comitatuum atque procerum a Danubio item, Cassoviam usque, duce Stephano Dersffy pro praesidio illius ditionis; hi peditum equitumque terna millia erant; comitatus vero ac proceres in ditione cassoviana sub ductu Svend.ii militabant. Ladislaus Giulaffi spe stipend,iorum CC conduxerat equites, sed iis den.egatis, suo suruptn ad finem usque · bel­

li aluit. Ex jauriensi, et papensi praesidio cum Fran-



860



cisco Teorec et Georgio Tury CCC. voluntarii eqnites C italici generis, nobiles viri, qui sibi ducem legere Adrianum Baleonum. Poloni II et XXX, quos fa. ma exciverat. Sed Germanis multis per morbos absumptis ad infrequentiam redierant. Turcici exercitus summam, qui mtnimum CXX millia bellatorum, qui snmmum CCC millia dixere. Classis nostra XI navigia majora, simplici tamen ordine remorum, et in his italos, nasadas III et LXX, duce Johanne Peteo habebat. Sed classiarii tarde, et ex paganis conscripti, plerique vi, insolentia nautici laboris, et stipendii tenuitate (bini pendebantur, veteranis terni fl.or.) diffugere, turcicis Comarum usque ventitantibus, nam dum classis turcica Strigonii agebat, Comarum ventitabat, ac erebra praelia faciebat *).

Eadem aestate, qua haec in Ungaria gesta sunt, Bispani CCC tormenta aenea, pulveris sulphurei, pilarum et bellicorum paratuum magnam copiam amisere; quae Goletam deportanda apud fretum gaditanum, Africae triremes, expugnatis navibus excepere. Classis turcica eadem aestate adriaticum mare tenuit, circumferendo saltem vires sine notabili ullo facinore. Fine belli duo illustres viri decesserunt, Franciscus Batthiany et Andreas Batory, ille ab Ludovico rege Nemet-Ujvaro et Salonoco amplissimis arcibus ditatus; nam ex gynaeceo uxorem duxerat germanam,





*J Forgach S. jegyzete: Az torek ho.dat f6 torekekt61, ea azoktul, kik air; Janos kiraly fiaval ott voltak, ugy ertettem, bogy ott 8ziget alatt, Gyula alatt, Fejervarnal az taborba, ea Tokaj alatt ea Budan az Rakoson, hogy ezek 011zve vetven hetszer azaz ezeren vol· tak . (lstvainfi jegyzete : eb higyje !) Az kcres; tyen had is Gyornel, Ko · maromnal, Svendh·el, Derafiivel, Karoly berezegvel, tobb · volt asaz ezcrnel.



861



ex·obscnra familia, equestribus ludis celebris in aula babebatur, quum et statura magnus et viribus corporis praepolleret. In praefectura Illyrici, quam pauio ante mortem Ludovici ab eo acceperat, nihil memorabile gessit; avaritia notabilis, et vicinorum, quoscunque habuisset, exagitatione; nibil unquam aliud magis curans, quam ut propria ·augeret. Andreas Batory ex antiqua eademque illustri familia ortus,in ipsa statim prima iuventa omnem usum pednm manuumque morbo articulari amiserat: gessit tamen 'rranssilvaniae praefecturam, cum 'remesvarum est amissum; in quo Stephanum Losoncium milite et bellico apparatu juvare cum posset, nulla ope juvit ob privatas injurias *). Demuro ingruentibus bellis earn praefecturam ultro abdicavit, et dignitatem judicis curiae (ut vocant) ad obitum usque tenuit, quae summa est secundum palatinum. In hoc bello generalem capitaneum egit Ungarorum, ambitione magis, quam ulla alia re. Cum vero Babociam amisisset, mirum in modum abjecit animum, ut mori appetierit; nam alioquin nulla prorsus corporis parte validus, melonum, aliorumque fructuum, supra humanam, suamque naturam comestione in dysenteriam lapsus, et ex castris digressus, vitam finivit. Mortua uxore Anna Turzone, nobilissima atque lectissima femina, pedissequam virginem obscuri generis uxorem duxit. Horum neuter prolem reliq uit. Sigetiensium uxores, nobiles matronae, cum ad caesarem venissent, supplicarunt, ut sedes aliqua sibi, atque liberis omni ope humana desertis alicubi daretur. Et si nulla esset alia ratio juvaudi, agri quidam deserti et prorsus inculti ad Ovarum, quae arx caesa-



*)Forgach 8 jegyzete: pc bizon ob mctnm.



362



ris est, sita ad Danubium inter Posonium et Jaurinum, ipsis dividerentur; facturas se ibi nova domicilia. Tamen miserabili in posterum exemplo, nulla re, nullaque ope sublevatae aunt. Erant, quae expensas etiam ab aliis mendicare cogerentur, quamvis et ipsae, et earum majores felices aliquando fuissent, . et mariti nobilissimi praestantissimique. milites occubuissent, non pro eorum tantum patria, sed etiam pro Austria et Germania. Georgius Zriny, filius Nicolai, testamentum patris cum . confirmari postularet, pater quoque in testamento caesareru obnixe peteret, quo contractum confirmaret inter se et avunculum Stephanum de Frangepanibus Seguiae, Vegliae, .Modrusiaeque comitem, qui orbus liberis erat, ut nimirum bona illius, quae in Croatia non magni momenti superessent, eo decedente in liberos suos devolverentur, nihil egit. Tanta fuit in eum vivum ira atque odio, ut ne mortuo quidem, quamquam egregie, et summa laude digno, reconciliatus videretnr.


No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.

Excerpts from reports about events near Sisak in 1593

Source:  Spomenici hrvatske Krajine: Od godine 1479 do 1610, Volume 1, edited by Radoslav Lopašić https://books.google.ca/books?id=tHLvuERLU...