Wednesday, January 3, 2018

How Gaspar Alapic got away

Interesting discovery that I stumbled up.
I have not seen this mentioned anywhere before.
Most accounts just say that Alapic was ransomed by Juraj Zrinski.
This is the type of detail that makes the story interesting.

I did the best I could at transcribing the Latin.
Translate as you can.

Georgius (Juraj) Rattkay, Memoria regum et banorum regnorum Dalmatiae, Croatiae et Sclavoniae, Vienna, 1652, page 137-38 (source)




Felicem hujus Alapiani  a  Turcis eliberationem  majores  referunt; etenim cum Sygethane obſidionis tempore fortiter pugnans in hoſtium manus captivus incidiſſet; quod homo ſtatura  puſillus,  deformi  vultu, corporeque  vitiato  eſſet, pro gregario  quopiam   ac  fimplici  habitus quingentorum  duntaxat florenorum pretium paciſcitur, et quamvis ab alio Turca ſuo olim captivo fuiſſet agnitus, quia tamen comem ac benignum herum fuerat expertus, clementiam taciturnitate reſarcit, monetque ut quantocyus de litro deponendo  curam  ſuſcipiat,  ne protracto longius tempore, ab aliis ſtemma ejus, opulentiaque Turcis innoteſcat.

Atque ita uſus Alapi beneficio ſilentii Turcici, conſtitutis de more pro ſe vadibus obligatum redemptionis pretium per alios remiſſurus a Turcis abit. Eo diſcedente, Turca, cui Alapius fuerat cognitus, ex ſociis conſulto ſciſeitatur, ubinam deformis ille ac contemptui habitus captivus foret? Pro litro, inquiunt, reportando dimiſſus abiit; at quodnam, inquit iſte, eliberationís ejus pretium? 500. ajunt ſocii  florenorum. Tum admirabundo attonitoque ſimilis exclamat Turca:

"Eheu, inquit, Caſparem Alapy virum militia inſignem, ſtemmate clarum, opibus redundantem pro 500. dimittitis florenis? ubi nunc Turcica in ínveſtiganda viri dignitate latuit curioſitas? adeone vos ſagaces caeterum ac cautos, vultus ejus corporisque deformitas fefellit, quaſi vero nobili viro minus venuſtum eſſe haud  liceret, et non pretioſum etiam ſub terrae ramentis, ſcabritie que  lateret aurum."

His aliisque verbis exaggerata ſociorum incuria, exacerbati  omnes, ſubito conſcenſis equis abeuntem inſequuntur Alapium, ſi in itinere forſam ignarus viarum recipi poſſet errabundus. Verum ille Deo propitio, fortunaque comite, adeo feliter compendioſos graditur tramites, ut ſpe citius in Arcem ſuam Camniciam pervenerit,  indeque redemptionis pretium per captivum alium cum hoc reſponſo transmiſerit:

"gratulari ſe plurimum, quod, cum pinguem manibus tenuiſſent caponem, eum tamen non eos deplumare ſciviſſe; 500. hos florenos penſuros adhuc favente numine Turcas."

No comments:

Post a Comment

Note: Only a member of this blog may post a comment.

Excerpts from reports about events near Sisak in 1593

Source:  Spomenici hrvatske Krajine: Od godine 1479 do 1610, Volume 1, edited by Radoslav Lopašić https://books.google.ca/books?id=tHLvuERLU...