Zrinski's speech to parliament 1564
found in Istvanffy's History of Hungary 's (1622 edition) (1685 edition) ( 1758 edition)
book XXII, page 270
Probably OCR errors
Sed erant ex altera parte tam ex Germanis,
quam Ungaris viri illustres, qui certis adducti rationibus, bellum imprimis
maximè honesto et decoro nomine contra immanes barbaros pro Christo Deo et
servatore, ejusque sacrosancta religione, proque aris et focis suscipiendum
censerent: inter quos Comes Nicolaus Zrinianus, summae claritudinis dux erat,
quo nemo regendis exercitibus melior cotempore atque peritior habebatur. Is
praeter caeterorum opinionem, non dissentiendi aut contendendi, sed quod mens
suppeteret, expromendi causa, sibi longè aliam mentem esse, nec ut induciae,
quas necessariâ potiùs, quàm honesta pastione Ferdinandus cum Turcis iniisset,
hoc rerum statu observentur, sibi è Republicà fore videri differebat.
"Quandoquidem, si rem, inquiebat, penitius
considera verimus, in praesentia hostes, non secus, ac si nulla pax, nullum
faedus ictum eslet, agros urere et populari, miseram plebem quotidie variis
indignisque modis ad deditionem compellere, arces finitimas partim fraude et
astu, partim aperta vi invadere et expugnare, imperium per fas et nefas
prolatare contendunt. Contra si quid a nostris in defensione licita atque
necessaria patratur, ea contra pacta fieri, nostrosque violati juris et aequi,
turbataeque pacis reos extemplo agi, et pro sua feritate, leges, quas lubetet,
dare, adimere, non probro, non flagitio, non pessimis quibus vis facinoribus
quo minus, quemadmodum in victos et sub jugum missos tuam libidinem exercerent,
abstınere videmus. Nec conquerendo aut expostulande apud importunissimos
homines quicquam profecimus, quin gravius indies, et acerbius malefaciendo,
patriam, socios, et commilitones nostros, eversum lêre, nostraque focordia
dominationem in nos infolentissimam agitavêre: ita ut mihi quidem, quod pace et
veniâ aliorum dictum velim, tempus esse videatur ad vindicandam in libertatem
Remp. expergiscendi, ac oblata occasione jugum a cervicibus nostris excutiendi.
Itaque si quid Solimano in hanc usque diem
ex pacto debetur, id ei mittendum non abnuerem, ne aut merito conqueri possit,
aut, uti est arrogantia et impatientia singulari, arma sumendi inde occasionem
capiat; quamquam sive apud eum beneficio, sive metu procedamus, perinde esse
duco; adeò miseriis et sanguine nostro satiari non potest. Ut missum illud
suerit, rum demum renunciandam ei induciarum male ab eo observatarum fidem et
amicitiam omnem cenferem, quibus nostrae opes et vires, tam privatae quam
publicae magis quam bello diminurae fractaeque sunt: ac deinde tempestivè
curam, studium et diligentiam omnem adhibendam, bellum quod nobisillaturus
esset sustinendo; et cum Dei Optimi Maximi ope etiam propulsando.
Non possum diffiteri eum summas secum
vires, magnam potentiam, exercitatos milites, ingentem exercitum trahere
consuevisse; sed ea omnia opinione hominum, ac vero longe minora esse comperi.
Aliquoties iam mihi eius bellicae expeditiones visae sunt, quibus ipse
interfuit, quas ipse amplissima magnitudinis fama duxit: primo quum me
adolescente, et vix alterum et vigesimum aetatis annum agitante, Viennam irrita
obsidione cinxisset: ac cum postea Cusegium ignobile oppidulum, aeque inglorius
frustra tentasset, nec Caroli Imperatoris Augusti adventum expectare ausus
esset, postremo cum socordia et ignavia ac deditione nostrorum nobilislimis
Strigonii et Albae Civitatibus occupatis, castra in Albana planicie, etiam
Tartaris aucta collocasset: sed ego sic existimo, eius exercitum et copias
incertis potius vulgi rumoribus, ac pravitate et mendacio suorum easin immentum
fallo extollentium, quam re ipsa constare. Peditum siquidem praetorianorum,
quos Janiceros vocant, 12 millia, aut ad summum quatuordeeim. eum habere palam
est, quem numerum raro attigisse, nunquam hactenus excessisse ab iis, qui vera
dicere contendunt, accepimus. Equitatus omnis ex Asia et Europa collectus
viginti quinque aut triginta millia numerum non excedit; nec is virtute aut
viribus multum pollet, utpote qui è rure et agris ex hominibus eorum culturae
deditis colligitur. Verum enimvero in praetoriano equite et in iis, qui hisce
Ungariae et Illyrici finibus stipendia merent, Janiceris adjuncto robur omne et
munimentum eius exercitus consistit; quorum numerum etiamsi Turcae ad multas
myriadas, et ii, qui simul cum eis falsa et incomperta adferunt, extollere
conentur; re tamen vera Asiaticis et Europaeis aequato fere pede censentur.
Caetera multitudo,lixae, calones,fex vulgi, inermes Bulgari et Graeci, camelis
equisque curandis, tabernaculis tendendis, aquationi, lignationi, denique;
frumentandi et pabulandi ministeriis, et castrensibus servitiis addicta plebs,
et incondita turba est: quae nec in aciem educi solet, nec, si educatur, usui
esse potest, quod nec ulla arma, praeter unam securim gerat, et magna pars nec
eam, nisi fustem aut baculum sudemve habeat.
Quae mihi comperta, oculisque saepius visa,
non praeter veri fidem, ab aliis temere allata, aut audita nunc referre animus
est; sic ut cum septuaginta millibus nostrorum Christiani nominis militum, ex
utroque ordine selectis, hinc hosti, quantumvis tumido et elato, patentibus in
campis divino numine invocato, congredi, idque non sine firma vincendi spe
posse existimem. Nec autem Deus Optimum Maximum superosque omnes nobis
Christianis tantopereiratos, infensosque esse puto, ut septuaginta militum
millia conscribi, et in aciem adversus barbaros duci, et Janiceris totidem
pedites exercitațissimos, equitibus parem virtute et fortitudine equitum
numerum opponi posse desperem. Hos autem abste, Caesar inclite, nova nunc
sceptra capessente, partim in tuis Regnis, et provinciis, partim apud patruum
Hispaniarum Regem potentissimum, qui Hispanum peditem, non animo, non armis
Janicero inferiorem facile concessurus fit; ac summum pontificem, uti communem
omnium parentem caeterosque Christianos principes, quos ad consociandas vires,
conferendaque auxilia impigre concursuros haud dubie mihi polliceor, facile
comparari posse nequaquam diffido. Nec duce alio, quam te, Caesar, invicte,
opus est, cuius ut auctoritatem et dignitatem, qua omnes mortales anteis, nunc
omittam; sic virtutem, magnitudinem
animi, experientiam belli, rerum ufum et prudentiam, postremo gratum
temperatumque imperium, et omnia quae virtus et virilis animus abunde
suppeditant, ad bellum rite administrandum adducturum arbitrabor. Caetera in promptuerunt,
stipendia, tormenta, corumque apparatus, classes, naves, commeatus, qui ex
Ungaria rerum omnium feracissimo solo, ad multos menses et annos provideri
tempeſtive, facileque curari possunt: et Danubius omnibus ad superfluitatem et
redundantiam in castra devehendis tantam facultatem praebet, ut invitare
videatur.
Quod si Deus Optimum Maximum votis nostris
fecundissime faverit, et victoria nobis cesserit, ficut de ea dubitandum non
est, atque adeo hic semel de perfido hofte exoptatum triumphum retulerimus;
caetera omnia incommoda, quae hactenus accepimus, incomparabili cum laude, et
gloria Christiani nominis cumulatissime refarcientur, et nos tot acceptas a
barbaris clades egregie ulciscemur, atque ab iis respirantes pristinum patriae
nostrae decus et splendorem brevi recuperabimus. Hoc ut faciamus, et nequaquam
extensis ulterius induciis, quibus hoc regnum hactenus vastatum potius est,
quam correctum aut defensum, insidiosae paci justissimum bellum praeferamus
suadent, cum alia permulta, quae supra paucis attigi, et quibus mihi maxime
animus erectus est ; tum vero Caesar optime et fortissime, tuae virtutis, et
maximi in terris imperii summa spes, et domi militiaeque praeclara facinora, ac
denique summorum regum et principum, quibus non solum sanguinis propinquitate,
sed etiam animis et sensibus coniunctissimus es, aequalis et firmissimus
consensus cohortari incitareque possunt. Itaque Christianam Rempublicam abs te
summis votis non flagitium aliquod, vel obscurum facinus petentem tibi propone:
sed ut afflictae imprimis Pannoniae libertatem, salutemque collapsam et
dilaceratam ab occasu et interitu restituas: qua superis bene juvantibus
restituta, Germaniae et totius Europae libertatem stabilies et confirmabis:
neque teipso clarior toto orbe terrarum aut fortunatior quisquam mortalium
erit, nullius fama aut virtutis laus per omnes gentes longius, aut latius
voliţabit; potiusque sempiterna apud omnes parta nominis gloria, industriae,
laborumque tuorum pro Republica Christiana susceptorum uberrimum fructum et
praemia capies; quo uno nihil est invita magnanimis principibus, vel ad
privatam gloriam, vel ad publicae fecuritatis decus magis expetendum."
No comments:
Post a Comment
Note: Only a member of this blog may post a comment.